De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  2. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  3. adeo tetra nimborum nocte coorta
  4. inpendent atrae formidinis ora superne,
  5. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  6. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  7. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  8. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  9. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  10. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  11. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  12. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  13. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  14. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  15. multa forent multis exempto nubila sole;
  16. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  17. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  18. si non extructis foret alte nubibus aether.
  19. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  20. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  21. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  22. semina habere cavas nubes et multa necessest
  23. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  24. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  25. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  26. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  27. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  28. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  29. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  30. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  31. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  32. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  33. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  34. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  35. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  36. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  37. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  38. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  39. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  40. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  41. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  42. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  43. tantus discidio nubis ventique procella
  44. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  45. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  46. incidit in validam maturo culmine nubem;
  47. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  48. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  49. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  50. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  51. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  52. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  53. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  54. atque alia ex ipso conradens portat
  55. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  56. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  57. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  58. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  59. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  60. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  61. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  62. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  63. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  64. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  65. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  66. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  67. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  68. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  69. nec temere omnino plane vis frigida venti
  70. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  71. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  72. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  73. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  74. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  75. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  76. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  77. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  78. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  79. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  80. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  81. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  82. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  83. non igitur multis offensibus in remorando
  84. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  85. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  86. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  87. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  88. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  89. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  90. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  91. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  92. et validas auget viris et roborat ictum;
  93. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  94. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  95. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  96. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  97. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  98. incolumisque venit per res atque integra transit
  99. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  100. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  101. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  102. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  103. conferve facit, e parvis quia facta minute
  104. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  105. quae facile insinuantur et insinuata repente
  106. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  107. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  108. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  109. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  110. frigore enim desunt ignes ventique calore
  111. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  112. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  113. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  114. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  115. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  116. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  117. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  118. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  119. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  120. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  121. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  122. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  123. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  124. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  125. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  126. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  127. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  128. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  129. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  130. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  131. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  132. indicia occultae divum perquirere mentis,
  133. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  134. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  135. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  136. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  137. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  138. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  139. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  140. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  141. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  142. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  143. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  144. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  145. turbine caelesti subito correptus et igni?
  146. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  147. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  148. in terraque patris cur telum perpetiuntur