De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  2. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  3. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  4. nubila portabunt venti transversa per auras,
  5. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  6. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  7. in statione locata sepultis undique ventis;
  8. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  9. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  10. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  11. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  12. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  13. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  14. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  15. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  16. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  17. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  18. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  19. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  20. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  21. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  22. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  23. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  24. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  25. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  26. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  27. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  28. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  29. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  30. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  31. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  32. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  33. Quod superest, quali natura praedita constent
  34. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  35. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  36. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  37. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  38. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  39. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  40. constituit natura minutis mobilibusque
  41. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  42. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  43. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  44. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  45. curat item vasis integris vina repente
  46. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  47. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  48. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  49. mobiliter soluens differt primordia vini.
  50. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  51. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  52. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  53. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  54. fiant ut possint ictu discludere turris,
  55. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  56. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  57. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  58. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  59. expediam neque te in promissis plura morabor.
  60. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  61. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  62. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  63. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  64. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  65. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  66. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  67. adeo tetra nimborum nocte coorta
  68. inpendent atrae formidinis ora superne,
  69. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  70. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  71. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  72. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  73. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  74. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  75. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  76. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  77. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  78. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  79. multa forent multis exempto nubila sole;
  80. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  81. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  82. si non extructis foret alte nubibus aether.
  83. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  84. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  85. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  86. semina habere cavas nubes et multa necessest
  87. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  88. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  89. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  90. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  91. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  92. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  93. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  94. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  95. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  96. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  97. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  98. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  99. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  100. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  101. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  102. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  103. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  104. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  105. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  106. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  107. tantus discidio nubis ventique procella
  108. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  109. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  110. incidit in validam maturo culmine nubem;
  111. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  112. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  113. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  114. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  115. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  116. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  117. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  118. atque alia ex ipso conradens portat
  119. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  120. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  121. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  122. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  123. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  124. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  125. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  126. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  127. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  128. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  129. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  130. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  131. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  132. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  133. nec temere omnino plane vis frigida venti
  134. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  135. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  136. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  137. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  138. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  139. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  140. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  141. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  142. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  143. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  144. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  145. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  146. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  147. non igitur multis offensibus in remorando
  148. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  149. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  150. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  151. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  152. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  153. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  154. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  155. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  156. et validas auget viris et roborat ictum;
  157. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  158. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  159. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  160. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  161. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  162. incolumisque venit per res atque integra transit
  163. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  164. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  165. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  166. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  167. conferve facit, e parvis quia facta minute
  168. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  169. quae facile insinuantur et insinuata repente
  170. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  171. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  172. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  173. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  174. frigore enim desunt ignes ventique calore
  175. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  176. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  177. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  178. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  179. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  180. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  181. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  182. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  183. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  184. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  185. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  186. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  187. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  188. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  189. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  190. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  191. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  192. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  193. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  194. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  195. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  196. indicia occultae divum perquirere mentis,
  197. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  198. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  199. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  200. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  201. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  202. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  203. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  204. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  205. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  206. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  207. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  208. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  209. turbine caelesti subito correptus et igni?
  210. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  211. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  212. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  213. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  214. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  215. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  216. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  217. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  218. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  219. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  220. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  221. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  222. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  223. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  224. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  225. et simul in multas partis qui credere possis
  226. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  227. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  228. at saepest numero factum fierique necessest,
  229. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  230. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  231. postremo cur sancta deum delubra suasque
  232. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  233. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  234. demit imaginibus violento volnere honorem?
  235. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  236. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  237. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  238. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  239. in mare qua missi veniant ratione superne.
  240. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  241. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  242. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  243. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  244. navigia in summum veniant vexata periclum.
  245. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  246. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  247. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  248. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  249. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  250. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  251. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  252. versabundus enim turbo descendit et illam
  253. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  254. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  255. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  256. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  257. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  258. vertex conradens ex semina nubis
  259. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  260. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  261. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  262. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  263. officere in terris, apparet crebrius idem
  264. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  265. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  266. hoc super in caeli spatio coiere repente
  267. asperiora, modis quae possint indupedita
  268. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  269. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  270. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  271. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  272. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  273. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  274. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  275. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  276. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  277. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  278. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  279. hic demum fit uti turba maiore coorta
  280. et condensa queant apparere et simul ipso
  281. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  282. nam loca declarat sursum ventosa patere
  283. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  284. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  285. corpora naturam declarant litore vestis
  286. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  287. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  288. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  289. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  290. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  291. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  292. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  293. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  294. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  295. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  296. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  297. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  298. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  299. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  300. esse infinitam docui, quantaque volarent
  301. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  302. immemorabile per spatium transire solerent.
  303. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  304. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  305. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  306. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  307. et quasi per magni circum spiracula mundi
  308. exitus introitusque elementis redditus extat.
  309. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  310. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  311. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  312. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  313. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  314. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  315. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  316. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.