De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  2. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  3. nam transversa feros exibant dentis adactus
  4. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  5. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  6. concidere atque gravi terram consternere casu.
  7. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  8. effervescere cernebant in rebus agundis
  9. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  10. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  11. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  12. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  13. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  14. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  15. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  16. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  17. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  18. non quierint animo praesentire atque videre,
  19. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  20. et magis id possis factum contendere in omni
  21. in variis mundis varia ratione creatis,
  22. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  23. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  24. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  25. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  26. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  27. et facere ante viros lanam natura
  28. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  29. et sollertius est multo genus omne virile;
  30. agricolae donec vitio vertere severi,
  31. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  32. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  33. atque opere in duro durarent membra manusque.
  34. At specimen sationis et insitionis origo
  35. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  36. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  37. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  38. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  39. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  40. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  41. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  42. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  43. inque dies magis in montem succedere silvas
  44. cogebant infraque locum concedere cultis,
  45. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  46. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  47. caerula distinguens inter plaga currere posset
  48. per tumulos et convallis camposque profusa;
  49. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  50. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  51. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  52. At liquidas avium voces imitarier ore
  53. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  54. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  55. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  56. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  57. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  58. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  59. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  60. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  61. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  62. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  63. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  64. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  65. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  66. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  67. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  68. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  69. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  70. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  71. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  72. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  73. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  74. atque extra numerum procedere membra moventes
  75. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  76. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  77. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  78. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  79. ducere multimodis voces et flectere cantus
  80. et supera calamos unco percurrere labro;
  81. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  82. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  83. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  84. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  85. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  86. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  87. posteriorque fere melior res illa reperta
  88. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  89. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  90. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  91. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  92. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  93. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  94. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  95. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  96. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  97. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  98. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  99. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  100. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  101. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  102. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  103. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  104. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  105. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  106. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  107. idque minutatim vitam provexit in altum
  108. et belli magnos commovit funditus aestus.
  109. at vigiles mundi magnum versatile templum
  110. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  111. perdocuere homines annorum tempora verti
  112. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  113. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  114. et divisa colebatur discretaque tellus,
  115. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  116. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  117. carminibus cum res gestas coepere
  118. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  119. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  120. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  121. Navigia atque agri culturas moenia leges
  122. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  123. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  124. carmina, picturas et daedala signa polita
  125. usus et impigrae simul experientia mentis
  126. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  127. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  128. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  129. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  130. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  32. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  33. et genus humanum frustra plerumque probavit
  34. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  39. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  40. non radii solis nec lucida tela diei
  41. discutiant, sed naturae species ratioque.
  42. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  43. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  44. esse et nativo consistere corpore caelum,
  45. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  46. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  47. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  48. ---
  49. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  50. currenti spatium praemonstra, callida musa
  51. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  52. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  53. ---
  54. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  55. ---
  56. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  57. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  58. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  59. et faciunt animos humilis formidine divom
  60. depressosque premunt ad terram propterea quod
  61. ignorantia causarum conferre deorum
  62. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  63. quorum operum causas nulla ratione videre
  64. possunt ac fieri divino numine rentur.
  65. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  66. si tamen interea mirantur qua ratione
  67. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  68. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  69. rursus in antiquas referuntur religionis
  70. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  71. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  72. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  73. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  74. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  75. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  76. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  77. delibata deum per te tibi numina sancta
  78. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  79. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  80. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  81. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  82. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  83. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  84. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  85. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  86. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  87. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  88. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  89. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  90. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  91. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  92. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  93. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  94. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  95. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  96. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  97. quorum operum causas nulla ratione videre
  98. possunt ac fieri divino numine rentur.
  99. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  100. propterea quia concurrunt sublime volantes
  101. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  102. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  103. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  104. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  105. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  106. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  107. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  108. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  109. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  110. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  111. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  112. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  113. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  114. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  115. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  116. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  117. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  118. verberibus venti versant planguntque per auras.
  119. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  120. frontibus adversis possint quam de latere ire
  121. diverso motu radentes corpora tractim,
  122. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  123. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  124. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  125. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  126. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  127. cum subito validi venti conlecta procella
  128. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  129. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  130. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  131. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  132. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  133. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  134. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  135. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  136. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  137. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  138. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  139. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  140. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  141. perscindat nubem perfringens impete recto;
  142. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  143. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  144. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  145. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  146. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  147. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  148. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  149. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  150. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  151. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  152. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  153. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  154. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  155. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  156. turbine ventorum comburens impete magno;
  157. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  158. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  159. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  160. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  161. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  162. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  163. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  164. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  165. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  166. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  167. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  168. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  169. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  170. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  171. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  172. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  173. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  174. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  175. e simili causa, concursu natus eodem.
  176. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  177. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  178. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  179. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  180. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  181. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  182. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  183. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  184. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  185. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  186. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  187. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  188. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  189. extructis aliis alias super impete miro.