De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  2. e simili causa, concursu natus eodem.
  3. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  4. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  5. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  6. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  7. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  8. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  9. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  10. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  11. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  12. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  13. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  14. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  15. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  16. extructis aliis alias super impete miro.
  17. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  18. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  19. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  20. nubila portabunt venti transversa per auras,
  21. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  22. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  23. in statione locata sepultis undique ventis;
  24. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  25. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  26. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  27. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  28. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  29. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  30. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  31. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  32. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  33. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  34. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  35. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  36. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  37. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  38. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  39. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  40. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  41. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  42. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  43. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  44. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  45. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  46. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  47. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  48. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  49. Quod superest, quali natura praedita constent
  50. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  51. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  52. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  53. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  54. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  55. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  56. constituit natura minutis mobilibusque
  57. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  58. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  59. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  60. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  61. curat item vasis integris vina repente
  62. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  63. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  64. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  65. mobiliter soluens differt primordia vini.
  66. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  67. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  68. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  69. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  70. fiant ut possint ictu discludere turris,
  71. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  72. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  73. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  74. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  75. expediam neque te in promissis plura morabor.
  76. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  77. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  78. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  79. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  80. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  81. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  82. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  83. adeo tetra nimborum nocte coorta
  84. inpendent atrae formidinis ora superne,
  85. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  86. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  87. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  88. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  89. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  90. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  91. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  92. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  93. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  94. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  95. multa forent multis exempto nubila sole;
  96. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  97. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  98. si non extructis foret alte nubibus aether.
  99. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  100. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  101. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  102. semina habere cavas nubes et multa necessest
  103. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  104. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  105. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  106. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  107. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  108. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  109. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  110. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  111. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  112. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  113. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  114. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  115. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  116. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  117. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  118. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  119. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  120. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  121. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  122. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  123. tantus discidio nubis ventique procella
  124. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  125. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  126. incidit in validam maturo culmine nubem;
  127. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  128. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  129. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  130. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  131. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  132. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  133. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  134. atque alia ex ipso conradens portat
  135. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  136. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  137. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  138. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  139. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  140. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  141. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  142. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  143. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  144. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  145. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  146. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  147. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  148. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  149. nec temere omnino plane vis frigida venti
  150. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  151. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  152. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  153. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  154. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  155. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  156. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  157. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  158. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  159. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  160. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  161. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  162. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  163. non igitur multis offensibus in remorando
  164. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  165. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  166. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  167. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  168. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  169. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  170. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  171. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  172. et validas auget viris et roborat ictum;
  173. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  174. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  175. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  176. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  177. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  178. incolumisque venit per res atque integra transit
  179. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  180. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  181. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  182. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  183. conferve facit, e parvis quia facta minute
  184. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  185. quae facile insinuantur et insinuata repente
  186. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  187. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  188. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  189. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  190. frigore enim desunt ignes ventique calore
  191. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  192. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  193. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  194. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  195. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  196. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  197. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  198. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  199. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  200. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  201. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  202. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  203. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  204. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  205. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  206. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  207. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  208. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  209. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  210. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  211. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  212. indicia occultae divum perquirere mentis,
  213. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  214. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  215. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  216. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  217. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  218. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  219. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  220. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  221. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  222. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  223. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  224. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  225. turbine caelesti subito correptus et igni?
  226. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  227. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  228. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  229. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  230. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  231. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  232. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  233. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  234. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  235. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  236. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  237. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  238. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  239. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  240. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  241. et simul in multas partis qui credere possis
  242. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  243. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  244. at saepest numero factum fierique necessest,
  245. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  246. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  247. postremo cur sancta deum delubra suasque
  248. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  249. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  250. demit imaginibus violento volnere honorem?
  251. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  252. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  253. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  254. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  255. in mare qua missi veniant ratione superne.
  256. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  257. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  258. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  259. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  260. navigia in summum veniant vexata periclum.
  261. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  262. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  263. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  264. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  265. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  266. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  267. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  268. versabundus enim turbo descendit et illam
  269. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  270. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  271. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  272. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  273. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  274. vertex conradens ex semina nubis
  275. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  276. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  277. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  278. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  279. officere in terris, apparet crebrius idem
  280. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  281. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  282. hoc super in caeli spatio coiere repente
  283. asperiora, modis quae possint indupedita
  284. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  285. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  286. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  287. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  288. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  289. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  290. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  291. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  292. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  293. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  294. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  295. hic demum fit uti turba maiore coorta
  296. et condensa queant apparere et simul ipso
  297. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  298. nam loca declarat sursum ventosa patere
  299. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  300. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  301. corpora naturam declarant litore vestis
  302. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  303. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  304. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  305. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  306. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  307. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  308. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  309. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  310. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  311. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  312. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  313. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  314. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  315. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  316. esse infinitam docui, quantaque volarent
  317. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  318. immemorabile per spatium transire solerent.
  319. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  320. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  321. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  322. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  323. et quasi per magni circum spiracula mundi
  324. exitus introitusque elementis redditus extat.
  325. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  326. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  327. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  328. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  329. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  330. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  331. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  332. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  333. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  334. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  335. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  336. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  337. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  338. multa modis multis convenere undique adaucta,
  339. confertae nubes umorem mittere certant
  340. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  341. copia nimborum turba maiore coacta
  342. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  343. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  344. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  345. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  346. cera super calido tabescens multa liquescat.
  347. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  348. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  349. at retinere diu pluviae longumque morari
  350. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  351. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  352. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  353. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  354. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  355. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  356. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  357. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  358. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  359. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  360. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  361. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  362. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  363. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  364. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  365. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  366. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  367. supter item ut supera ventosis undique plenam
  368. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  369. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  370. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  371. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  372. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  373. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  374. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  375. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  376. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  377. concussu late disserpunt inde tremores.
  378. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  379. tecta viam propter non magno pondere tota,
  380. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  381. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  382. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  383. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  384. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  385. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  386. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  387. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  388. collectus parte ex una procumbit et urget
  389. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  390. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  391. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  392. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  393. inclinata minent in eandem prodita partem
  394. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  395. et metuunt magni naturam credere mundi
  396. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  397. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  398. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  399. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  400. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  401. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  402. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  403. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  404. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  405. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  406. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  407. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  408. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  409. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  410. in loca se cava terrai coniecit ibique
  411. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  412. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  413. exagitata foras erumpitur et simul altam
  414. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  415. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  416. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  417. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  418. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  419. motibus in terris et multae per mare pessum
  420. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  421. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  422. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  423. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  424. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  425. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  426. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  427. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  428. terrai ne dissoluat natura repente,
  429. neu distracta suum late dispandat hiatum
  430. idque suis confusa velit complere ruinis.
  431. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  432. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  433. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  434. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  435. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  436. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  437. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  438. ---
  439. Principio mare mirantur non reddere maius
  440. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  441. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  442. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  443. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  444. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  445. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  446. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  447. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  448. quippe videmus enim vestis umore madentis
  449. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  450. at pelage multa et late substrata videmus.
  451. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  452. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  453. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  454. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  455. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  456. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  457. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  458. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  459. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  460. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  461. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  462. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  463. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  464. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  465. in terras itidem manare ex aequore salso;
  466. percolatur enim virus retroque remanat
  467. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  468. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  469. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  470. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  471. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  472. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  473. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  474. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  475. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  476. cernentes pavida complebant pectora cura,
  477. quid moliretur rerum natura novarum.
  478. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  479. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  480. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  481. et videas caelum summai totius unum
  482. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  483. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  484. quod bene propositum si plane contueare
  485. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  486. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  487. accepit calido febrim fervore coortam
  488. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  489. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  490. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  491. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  492. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  493. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  494. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  495. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  496. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  497. ex infinito satis omnia suppeditare,
  498. unde repente queat tellus concussa moveri
  499. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  500. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  501. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  502. et tempestates pluviae graviore coortu
  503. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  504. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  505. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  506. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  507. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  508. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  509. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  510. nil sint ad summam summai totius omnem.
  511. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  512. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  513. expediam. primum totius subcava montis
  514. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  515. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  516. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  517. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  518. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  519. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  520. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  521. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  522. differt et crassa volvit caligine fumum
  523. extruditque simul mirando pondere saxa;
  524. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  525. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  526. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  527. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  528. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  529. ---
  530. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  531. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  532. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  533. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  534. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  535. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  536. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  537. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  538. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  539. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  540. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  541. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  542. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  543. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  544. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  545. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  546. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  547. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  548. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  549. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  550. cogentes sursus replent coguntque manere.
  551. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  552. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  553. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  554. inter nigra virum percocto saecla colore
  555. exoriens penitus media ab regione diei.
  556. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  557. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  558. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  559. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  560. et proclivis item fiat minus impetus undis.