De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  2. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  3. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  4. denique non hinnitus item differre videtur,
  5. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  6. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  7. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  8. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  9. postremo genus alituum variaeque volucres,
  10. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  11. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  12. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  13. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  14. et partim mutant cum tempestatibus una
  15. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  16. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  17. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  18. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  19. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  20. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  21. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  22. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  23. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  24. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  25. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  26. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  27. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  28. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  29. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  30. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  31. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  32. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  33. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  34. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  35. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  36. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  37. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  38. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  39. condere coeperunt urbis arcemque locare
  40. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  41. et pecudes et agros divisere atque dedere
  42. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  43. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  44. posterius res inventast aurumque repertum,
  45. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  46. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  47. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  48. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  49. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  50. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  51. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  52. ut fundamento stabili fortuna maneret
  53. et placidam possent opulenti degere vitam,
  54. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  55. certantes iter infestum fecere viai,
  56. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  57. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  58. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  59. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  60. ut satius multo iam sit parere quietum
  61. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  62. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  63. angustum per iter luctantes ambitionis;
  64. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  65. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  66. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  67. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  68. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  69. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  70. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  71. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  72. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  73. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  74. inde magistratum partim docuere creare
  75. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  76. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  77. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  78. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  79. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  80. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  81. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  82. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  83. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  84. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  85. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  86. qui violat factis communia foedera pacis.
  87. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  88. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  89. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  90. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  91. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  92. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  93. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  94. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  95. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  96. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  97. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  98. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  99. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  100. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  101. egregias animo facies vigilante videbant
  102. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  103. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  104. membra movere videbantur vocesque superbas
  105. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  106. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  107. subpeditabatur facies et forma manebat,
  108. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  109. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  110. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  111. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  112. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  113. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  114. praeterea caeli rationes ordine certo
  115. et varia annorum cernebant tempora verti
  116. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  117. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  118. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  119. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  120. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  121. luna dies et nox et noctis signa severa
  122. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  123. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  124. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  125. O genus infelix humanum, talia divis
  126. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  127. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  128. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  129. nec pietas ullast velatum saepe videri
  130. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  131. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  132. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  133. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  134. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  135. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  136. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  137. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  138. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  139. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  140. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  141. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  142. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  143. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  144. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  145. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  146. an divinitus aeterna donata salute
  147. perpetuo possint aevi labentia tractu
  148. inmensi validas aevi contemnere viris.
  149. praeterea cui non animus formidine divum
  150. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  151. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  152. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  153. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  154. corripiunt divum percussi membra timore,
  155. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  156. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  157. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  158. induperatorem classis super aequora verrit
  159. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  160. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  161. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  162. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  163. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  164. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  165. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  166. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  167. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  168. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  169. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  170. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  171. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  172. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  173. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  174. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  175. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  176. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  177. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  178. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  179. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  180. sive feras interficere et ditescere praeda;
  181. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  182. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  183. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  184. horribili sonitu silvas exederat altis
  185. a radicibus et terram percoxerat igni,
  186. manabat venis ferventibus in loca terrae
  187. concava conveniens argenti rivus et auri,
  188. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  189. posterius claro in terra splendere colore,
  190. tollebant nitido capti levique lepore,
  191. et simili formata videbant esse figura
  192. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  193. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  194. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  195. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  196. mucronum duci fastigia procudendo,
  197. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  198. materiemque dolare et levia radere tigna
  199. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  200. nec minus argento facere haec auroque parabant
  201. quam validi primum violentis viribus aeris,
  202. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  203. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  204. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  205. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  206. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  207. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  208. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  209. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  210. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  211. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  212. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  213. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  214. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  215. et lapides et item silvarum fragmina rami
  216. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  217. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  218. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  219. quo facilis magis est natura et copia maior.
  220. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  221. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  222. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  223. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  224. inde minutatim processit ferreus ensis
  225. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  226. et ferro coepere solum proscindere terrae
  227. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  228. et prius est armatum in equi conscendere costas
  229. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  230. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  231. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  232. et quam falciferos armatum escendere currus.
  233. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  234. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  235. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  236. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  237. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  238. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  239. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  240. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  241. et validos partim prae se misere leones
  242. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  243. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  244. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  245. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  246. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  247. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  248. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  249. inritata leae iaciebant corpora saltu
  250. undique et adversum venientibus ora patebant
  251. et nec opinantis a tergo deripiebant
  252. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  253. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  254. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  255. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  256. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  257. et validis socios caedebant dentibus apri
  258. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  259. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  260. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  261. nam transversa feros exibant dentis adactus
  262. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  263. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  264. concidere atque gravi terram consternere casu.
  265. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  266. effervescere cernebant in rebus agundis
  267. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  268. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  269. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  270. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  271. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  272. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  273. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  274. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  275. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  276. non quierint animo praesentire atque videre,
  277. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  278. et magis id possis factum contendere in omni
  279. in variis mundis varia ratione creatis,
  280. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  281. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  282. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  283. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  284. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  285. et facere ante viros lanam natura
  286. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  287. et sollertius est multo genus omne virile;
  288. agricolae donec vitio vertere severi,
  289. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  290. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  291. atque opere in duro durarent membra manusque.
  292. At specimen sationis et insitionis origo
  293. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  294. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  295. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  296. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  297. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  298. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  299. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  300. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  301. inque dies magis in montem succedere silvas
  302. cogebant infraque locum concedere cultis,
  303. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  304. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  305. caerula distinguens inter plaga currere posset
  306. per tumulos et convallis camposque profusa;
  307. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  308. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  309. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  310. At liquidas avium voces imitarier ore
  311. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  312. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  313. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  314. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  315. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  316. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  317. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  318. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  319. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  320. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  321. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  322. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  323. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  324. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  325. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  326. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  327. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  328. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  329. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  330. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  331. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  332. atque extra numerum procedere membra moventes
  333. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  334. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  335. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  336. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  337. ducere multimodis voces et flectere cantus
  338. et supera calamos unco percurrere labro;
  339. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  340. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  341. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  342. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  343. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  344. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  345. posteriorque fere melior res illa reperta
  346. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  347. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  348. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  349. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  350. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  351. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  352. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  353. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  354. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  355. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  356. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  357. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  358. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  359. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  360. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  361. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  362. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  363. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  364. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  365. idque minutatim vitam provexit in altum
  366. et belli magnos commovit funditus aestus.
  367. at vigiles mundi magnum versatile templum
  368. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  369. perdocuere homines annorum tempora verti
  370. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  371. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  372. et divisa colebatur discretaque tellus,
  373. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  374. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  375. carminibus cum res gestas coepere
  376. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  377. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  378. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  379. Navigia atque agri culturas moenia leges
  380. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  381. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  382. carmina, picturas et daedala signa polita
  383. usus et impigrae simul experientia mentis
  384. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  385. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  386. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  387. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  388. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  32. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  33. et genus humanum frustra plerumque probavit
  34. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  39. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  40. non radii solis nec lucida tela diei
  41. discutiant, sed naturae species ratioque.
  42. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  43. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  44. esse et nativo consistere corpore caelum,
  45. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  46. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  47. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  48. ---
  49. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  50. currenti spatium praemonstra, callida musa
  51. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  52. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  53. ---
  54. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  55. ---
  56. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  57. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  58. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  59. et faciunt animos humilis formidine divom
  60. depressosque premunt ad terram propterea quod
  61. ignorantia causarum conferre deorum
  62. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  63. quorum operum causas nulla ratione videre
  64. possunt ac fieri divino numine rentur.
  65. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  66. si tamen interea mirantur qua ratione
  67. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  68. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  69. rursus in antiquas referuntur religionis
  70. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  71. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  72. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  73. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  74. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  75. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  76. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  77. delibata deum per te tibi numina sancta
  78. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  79. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  80. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  81. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  82. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  83. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  84. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  85. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  86. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  87. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  88. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  89. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  90. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  91. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  92. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  93. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  94. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  95. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  96. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  97. quorum operum causas nulla ratione videre
  98. possunt ac fieri divino numine rentur.
  99. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  100. propterea quia concurrunt sublime volantes
  101. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  102. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  103. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  104. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  105. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  106. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  107. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  108. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  109. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  110. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  111. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  112. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  113. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  114. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  115. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  116. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  117. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  118. verberibus venti versant planguntque per auras.
  119. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  120. frontibus adversis possint quam de latere ire
  121. diverso motu radentes corpora tractim,
  122. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  123. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  124. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  125. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  126. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  127. cum subito validi venti conlecta procella
  128. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  129. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  130. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  131. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  132. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  133. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  134. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  135. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  136. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  137. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  138. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  139. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  140. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  141. perscindat nubem perfringens impete recto;
  142. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  143. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  144. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  145. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  146. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  147. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  148. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  149. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  150. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  151. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  152. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  153. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  154. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  155. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  156. turbine ventorum comburens impete magno;
  157. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  158. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  159. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  160. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  161. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  162. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  163. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  164. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  165. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  166. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  167. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  168. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  169. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  170. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  171. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  172. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  173. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante