De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  2. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  3. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  4. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  5. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  6. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  7. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  8. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  9. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  10. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  11. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  12. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  13. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  14. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  15. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  16. quod fieret naturali varieque volaret
  17. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  18. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  19. et genus humanum frustra plerumque probavit
  20. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  21. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  22. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  23. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  24. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  25. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  26. non radii solis nec lucida tela diei
  27. discutiant, sed naturae species ratioque.
  28. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  29. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  30. esse et nativo consistere corpore caelum,
  31. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  32. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  33. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  34. ---
  35. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  36. currenti spatium praemonstra, callida musa
  37. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  38. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  39. ---
  40. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  41. ---
  42. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  43. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  44. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  45. et faciunt animos humilis formidine divom
  46. depressosque premunt ad terram propterea quod
  47. ignorantia causarum conferre deorum
  48. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  49. quorum operum causas nulla ratione videre
  50. possunt ac fieri divino numine rentur.
  51. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  52. si tamen interea mirantur qua ratione
  53. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  54. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  55. rursus in antiquas referuntur religionis
  56. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  57. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  58. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  59. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  60. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  61. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  62. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  63. delibata deum per te tibi numina sancta
  64. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  65. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  66. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  67. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  68. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  69. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  70. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  71. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  72. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  73. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  74. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  75. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  76. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  77. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  78. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  79. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  80. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  81. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  82. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  83. quorum operum causas nulla ratione videre
  84. possunt ac fieri divino numine rentur.
  85. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  86. propterea quia concurrunt sublime volantes
  87. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  88. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  89. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  90. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  91. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  92. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  93. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  94. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  95. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  96. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  97. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  98. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  99. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  100. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  101. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  102. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  103. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  104. verberibus venti versant planguntque per auras.
  105. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  106. frontibus adversis possint quam de latere ire
  107. diverso motu radentes corpora tractim,
  108. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  109. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  110. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  111. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  112. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  113. cum subito validi venti conlecta procella
  114. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  115. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  116. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  117. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  118. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  119. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  120. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  121. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  122. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  123. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  124. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  125. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  126. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  127. perscindat nubem perfringens impete recto;
  128. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  129. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  130. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  131. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  132. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  133. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  134. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  135. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  136. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  137. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  138. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  139. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  140. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  141. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  142. turbine ventorum comburens impete magno;
  143. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  144. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  145. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  146. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  147. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  148. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  149. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  150. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  151. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  152. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  153. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  154. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  155. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  156. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  157. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  158. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  159. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  160. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  161. e simili causa, concursu natus eodem.
  162. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  163. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  164. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  165. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  166. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  167. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  168. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  169. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  170. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  171. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  172. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  173. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  174. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  175. extructis aliis alias super impete miro.
  176. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  177. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  178. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  179. nubila portabunt venti transversa per auras,
  180. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  181. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  182. in statione locata sepultis undique ventis;
  183. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  184. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  185. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  186. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  187. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  188. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  189. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  190. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  191. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  192. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  193. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  194. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  195. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  196. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  197. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  198. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  199. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  200. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  201. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  202. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  203. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  204. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  205. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  206. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  207. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  208. Quod superest, quali natura praedita constent
  209. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  210. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  211. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  212. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  213. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  214. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  215. constituit natura minutis mobilibusque