De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et simili formata videbant esse figura
  2. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  3. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  4. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  5. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  6. mucronum duci fastigia procudendo,
  7. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  8. materiemque dolare et levia radere tigna
  9. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  10. nec minus argento facere haec auroque parabant
  11. quam validi primum violentis viribus aeris,
  12. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  13. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  14. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  15. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  16. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  17. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  18. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  19. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  20. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  21. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  22. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  23. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  24. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  25. et lapides et item silvarum fragmina rami
  26. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  27. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  28. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  29. quo facilis magis est natura et copia maior.
  30. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  31. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  32. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  33. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  34. inde minutatim processit ferreus ensis
  35. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  36. et ferro coepere solum proscindere terrae
  37. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  38. et prius est armatum in equi conscendere costas
  39. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  40. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  41. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  42. et quam falciferos armatum escendere currus.
  43. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  44. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  45. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  46. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  47. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  48. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  49. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  50. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  51. et validos partim prae se misere leones
  52. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  53. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  54. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  55. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  56. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  57. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  58. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  59. inritata leae iaciebant corpora saltu
  60. undique et adversum venientibus ora patebant
  61. et nec opinantis a tergo deripiebant
  62. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  63. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  64. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  65. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  66. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  67. et validis socios caedebant dentibus apri
  68. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  69. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  70. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  71. nam transversa feros exibant dentis adactus
  72. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  73. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  74. concidere atque gravi terram consternere casu.
  75. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  76. effervescere cernebant in rebus agundis
  77. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  78. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  79. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  80. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  81. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  82. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  83. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  84. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  85. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  86. non quierint animo praesentire atque videre,
  87. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  88. et magis id possis factum contendere in omni
  89. in variis mundis varia ratione creatis,
  90. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  91. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  92. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  93. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  94. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  95. et facere ante viros lanam natura
  96. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  97. et sollertius est multo genus omne virile;
  98. agricolae donec vitio vertere severi,
  99. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  100. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  101. atque opere in duro durarent membra manusque.
  102. At specimen sationis et insitionis origo
  103. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  104. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  105. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  106. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  107. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  108. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  109. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  110. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  111. inque dies magis in montem succedere silvas
  112. cogebant infraque locum concedere cultis,
  113. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  114. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  115. caerula distinguens inter plaga currere posset
  116. per tumulos et convallis camposque profusa;
  117. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  118. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  119. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  120. At liquidas avium voces imitarier ore
  121. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  122. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  123. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  124. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  125. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  126. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  127. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  128. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  129. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  130. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  131. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  132. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  133. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  134. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  135. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  136. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  137. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  138. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  139. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  140. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  141. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  142. atque extra numerum procedere membra moventes
  143. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  144. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  145. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  146. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  147. ducere multimodis voces et flectere cantus
  148. et supera calamos unco percurrere labro;
  149. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  150. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  151. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  152. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  153. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  154. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  155. posteriorque fere melior res illa reperta
  156. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  157. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  158. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  159. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  160. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  161. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  162. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  163. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  164. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  165. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  166. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  167. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  168. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  169. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  170. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  171. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  172. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  173. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  174. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  175. idque minutatim vitam provexit in altum
  176. et belli magnos commovit funditus aestus.
  177. at vigiles mundi magnum versatile templum
  178. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  179. perdocuere homines annorum tempora verti
  180. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  181. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  182. et divisa colebatur discretaque tellus,
  183. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  184. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  185. carminibus cum res gestas coepere
  186. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  187. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  188. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  189. Navigia atque agri culturas moenia leges
  190. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  191. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  192. carmina, picturas et daedala signa polita
  193. usus et impigrae simul experientia mentis
  194. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  195. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  196. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  197. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  198. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,