De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora non numquam posses retroque videre
  2. matribus et patribus natos super edere vitam.
  3. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  4. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  5. copia conveniens ex omni morbida parte.
  6. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  7. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  8. multa siti prostrata viam per proque voluta
  9. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  10. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  11. multaque per populi passim loca prompta viasque
  12. languida semanimo cum corpore membra videres
  13. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  14. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  15. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  16. omnia denique sancta deum delubra replerat
  17. corporibus mors exanimis onerataque passim
  18. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  19. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  20. nec iam religio divom nec numina magni
  21. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  22. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  23. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  24. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  25. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  26. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  27. namque suos consanguineos aliena rogorum
  28. insuper extructa ingenti clamore locabant
  29. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  30. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  31. inque aliis alium populum sepelire suorum
  32. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  33. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  34. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  35. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.