De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  2. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  3. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  4. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  5. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  6. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  7. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  8. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  9. incomitata rapi certabant funera vasta
  10. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  11. nam quod ali dederat vitalis auras
  12. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  13. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  14. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  15. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  16. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  17. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  18. funera respectans animam amittebat ibidem.
  19. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  20. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  21. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  22. idque vel in primis cumulabat funere funus
  23. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  24. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  25. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  26. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  27. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  28. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  29. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  30. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  31. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  32. et robustus item curvi moderator aratri
  33. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  34. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  35. exanimis pueris super exanimata parentum