De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum subito validi venti conlecta procella
  2. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  3. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  4. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  5. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  6. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  7. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  8. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  9. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  10. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  11. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  12. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  13. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  14. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  15. perscindat nubem perfringens impete recto;
  16. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  17. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  18. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  19. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  20. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis