De Rerum Natura
Lucretius
-
- salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
- in manibus vero nervi trahere et tremere artus
- a pedibusque minutatim succedere frigus
- non dubitabat. item ad supremum denique tempus
- conpressae nares, nasi primoris acumen
- tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
- duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
- nec nimio rigida post artus morte iacebant.
- octavoque fere candenti lumine solis
- aut etiam nona reddebant lampade vitam.
- quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
- ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
- posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
- aut etiam multus capitis cum saepe dolore
- corruptus sanguis expletis naribus ibat.
- huc hominis totae vires corpusque fluebat.
- profluvium porro qui taetri sanguinis acre
- exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
- ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
- et graviter partim metuentes limina leti
- vivebant ferro privati parte virili,
- et manibus sine non nulli pedibusque manebant
- in vita tamen et perdebant lumina partim.
- usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
- atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
- cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
- multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
- corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
- aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
- aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
- nec tamen omnino temere illis solibus ulla
- comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
- exibant silvis. languebant pleraque morbo
- et moriebantur. cum primis fida canum vis
- strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
- extorquebat enim vitam vis morbida membris.
- incomitata rapi certabant funera vasta
- nec ratio remedii communis certa dabatur;
- nam quod ali dederat vitalis auras
- volvere in ore licere et caeli templa tueri,
- hoc aliis erat exitio letumque parabat.
- Illud in his rebus miserandum magnopere unum
- aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
- implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
- deficiens animo maesto cum corde iacebat,
- funera respectans animam amittebat ibidem.
- quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
- ex aliis alios avidi contagia morbi,
- lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,