De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  2. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  3. funera respectans animam amittebat ibidem.
  4. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  5. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  6. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  7. idque vel in primis cumulabat funere funus
  8. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  9. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  10. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  11. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  12. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  13. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  14. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  15. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  16. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  17. et robustus item curvi moderator aratri
  18. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  19. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  20. exanimis pueris super exanimata parentum