De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  2. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  3. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  4. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  5. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  6. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  7. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  8. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  9. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  10. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  11. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  12. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  13. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  14. incomitata rapi certabant funera vasta
  15. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  16. nam quod ali dederat vitalis auras
  17. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  18. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  19. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  20. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat