De Rerum Natura
Lucretius
-
- atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
- cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
- multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
- corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
- aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
- aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
- nec tamen omnino temere illis solibus ulla
- comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
- exibant silvis. languebant pleraque morbo
- et moriebantur. cum primis fida canum vis
- strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
- extorquebat enim vitam vis morbida membris.
- incomitata rapi certabant funera vasta
- nec ratio remedii communis certa dabatur;
- nam quod ali dederat vitalis auras
- volvere in ore licere et caeli templa tueri,
- hoc aliis erat exitio letumque parabat.
- Illud in his rebus miserandum magnopere unum
- aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
- implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
- deficiens animo maesto cum corde iacebat,
- funera respectans animam amittebat ibidem.
- quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
- ex aliis alios avidi contagia morbi,
- lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
- idque vel in primis cumulabat funere funus
- nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
- vitai nimium cupidos mortisque timentis
- poenibat paulo post turpi morte malaque,
- desertos, opis expertis, incuria mactans.
- qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
- atque labore, pudor quem tum cogebat obire
- blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
- optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
- Praeterea iam pastor et armentarius omnis
- et robustus item curvi moderator aratri
- languebat, penitusque casa contrusa iacebant
- corpora paupertate et morbo dedita morti.
- exanimis pueris super exanimata parentum
- corpora non numquam posses retroque videre
- matribus et patribus natos super edere vitam.
- nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
- confluxit, languens quem contulit agricolarum
- copia conveniens ex omni morbida parte.
- omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
- confertos ita acervatim mors accumulabat.
- multa siti prostrata viam per proque voluta
- corpora silanos ad aquarum strata iacebant
- interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,