De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multaque per populi passim loca prompta viasque
  2. languida semanimo cum corpore membra videres
  3. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  4. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  5. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  6. omnia denique sancta deum delubra replerat
  7. corporibus mors exanimis onerataque passim
  8. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  9. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  10. nec iam religio divom nec numina magni
  11. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  12. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  13. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  14. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  15. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  16. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  17. namque suos consanguineos aliena rogorum
  18. insuper extructa ingenti clamore locabant
  19. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  20. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  21. inque aliis alium populum sepelire suorum
  22. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  23. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  24. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  25. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.