De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  2. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  3. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  4. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  5. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  6. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  7. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  8. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  9. an caelum nobis ultro natura corumptum
  10. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  11. quod nos adventu possit temptare recenti.
  12. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  13. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  14. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  15. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  16. permensus multum camposque natantis,
  17. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  18. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  19. principio caput incensum fervore gerebant
  20. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  21. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  22. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  23. atque animi interpres manabat lingua cruore
  24. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  25. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  26. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  27. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  28. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  29. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  30. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  31. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  32. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  33. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  34. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  35. corripere adsidue nervos et membra coactans
  36. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  37. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  38. corporis in summo summam fervescere partem,
  39. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  40. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  41. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  42. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  43. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  44. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  45. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  46. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  47. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  48. multi praecipites nymphis putealibus alte
  49. inciderunt ipso venientes ore patente:
  50. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  51. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  52. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  53. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  54. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  55. lumina versarent oculorum expertia somno.
  56. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  57. perturbata animi mens in maerore metuque,
  58. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  59. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  60. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  61. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  62. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  63. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  64. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  65. a pedibusque minutatim succedere frigus
  66. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  67. conpressae nares, nasi primoris acumen
  68. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  69. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  70. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  71. octavoque fere candenti lumine solis
  72. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  73. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  74. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  75. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  76. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  77. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  78. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  79. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  80. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  81. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  82. et graviter partim metuentes limina leti
  83. vivebant ferro privati parte virili,
  84. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  85. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  86. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  87. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  88. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  89. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  90. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  91. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  92. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  93. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  94. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  95. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  96. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  97. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  98. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  99. incomitata rapi certabant funera vasta
  100. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  101. nam quod ali dederat vitalis auras
  102. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  103. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  104. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  105. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  106. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  107. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  108. funera respectans animam amittebat ibidem.
  109. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  110. ex aliis alios avidi contagia morbi,