De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  2. idque vel in primis cumulabat funere funus
  3. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  4. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  5. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  6. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  7. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  8. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  9. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  10. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  11. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  12. et robustus item curvi moderator aratri
  13. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  14. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  15. exanimis pueris super exanimata parentum
  16. corpora non numquam posses retroque videre
  17. matribus et patribus natos super edere vitam.
  18. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  19. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  20. copia conveniens ex omni morbida parte.
  21. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  22. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  23. multa siti prostrata viam per proque voluta
  24. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  25. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  26. multaque per populi passim loca prompta viasque
  27. languida semanimo cum corpore membra videres
  28. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  29. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  30. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  31. omnia denique sancta deum delubra replerat
  32. corporibus mors exanimis onerataque passim
  33. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  34. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  35. nec iam religio divom nec numina magni
  36. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  37. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  38. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  39. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  40. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  41. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  42. namque suos consanguineos aliena rogorum
  43. insuper extructa ingenti clamore locabant
  44. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  45. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  46. inque aliis alium populum sepelire suorum
  47. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  48. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  49. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  50. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.