De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  2. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  3. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  4. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  5. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  6. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  7. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  8. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  9. an caelum nobis ultro natura corumptum
  10. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  11. quod nos adventu possit temptare recenti.
  12. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  13. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  14. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  15. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  16. permensus multum camposque natantis,
  17. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  18. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  19. principio caput incensum fervore gerebant
  20. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  21. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  22. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  23. atque animi interpres manabat lingua cruore
  24. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  25. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  26. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  27. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  28. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  29. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  30. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  31. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  32. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  33. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  34. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  35. corripere adsidue nervos et membra coactans
  36. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  37. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  38. corporis in summo summam fervescere partem,
  39. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  40. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere