De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  2. inter se quaedam possint coplata teneri;
  3. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  4. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  5. mortiferam possit cladem conflare coorta
  6. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  7. expediam, primum multarum semina rerum
  8. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  9. et contra quae sint morbo mortique necessest
  10. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  11. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  12. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  13. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  14. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  15. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  16. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  17. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  18. temptari procul a patria qui cumque domoque
  19. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  20. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  21. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  22. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  23. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  24. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  25. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  26. tum color et facies hominum distare videntur
  27. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  28. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  29. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  30. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  31. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  32. partibus ac membris; varius concinnat id .
  33. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  34. commovet atque inimicus serpere coepit,
  35. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  36. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  37. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  38. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  39. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  40. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas