De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  2. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  3. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  4. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  5. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  6. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  7. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  8. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  9. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  10. aere interposito discordia tanta creatur
  11. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  12. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  13. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  14. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  15. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  16. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  17. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  18. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  19. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  20. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  21. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  22. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  23. lignea materies in quo genere esse videtur.
  24. interutrasque igitur ferri natura locata
  25. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  26. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  27. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  28. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  29. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  30. saxa vides primum sola colescere calce.
  31. glutine materies taurino iungitur una,
  32. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  33. quam laxare queant compages taurea vincla.
  34. vitigeni latices aquai fontibus audent
  35. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  36. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  37. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  38. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  39. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  40. denique res auro non aurum copulat una,
  41. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  42. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  43. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  44. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  45. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  46. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  47. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  48. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  49. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  50. inter se quaedam possint coplata teneri;
  51. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  52. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  53. mortiferam possit cladem conflare coorta
  54. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  55. expediam, primum multarum semina rerum
  56. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  57. et contra quae sint morbo mortique necessest
  58. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  59. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  60. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  61. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  62. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  63. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  64. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  65. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  66. temptari procul a patria qui cumque domoque
  67. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  68. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  69. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  70. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  71. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  72. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  73. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  74. tum color et facies hominum distare videntur
  75. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  76. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  77. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  78. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  79. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  80. partibus ac membris; varius concinnat id .
  81. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  82. commovet atque inimicus serpere coepit,
  83. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  84. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  85. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  86. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  87. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  88. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  89. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  90. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  91. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  92. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  93. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  94. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  95. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  96. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  97. an caelum nobis ultro natura corumptum
  98. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  99. quod nos adventu possit temptare recenti.
  100. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  101. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  102. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  103. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  104. permensus multum camposque natantis,
  105. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  106. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  107. principio caput incensum fervore gerebant
  108. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  109. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  110. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  111. atque animi interpres manabat lingua cruore
  112. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  113. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  114. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  115. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  116. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  117. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  118. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  119. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  120. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  121. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  122. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  123. corripere adsidue nervos et membra coactans
  124. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.