De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  2. sollicito motu semper iactatur eoque
  3. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  4. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  5. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  6. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  7. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  8. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  9. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  10. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  11. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  12. aere interposito discordia tanta creatur
  13. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  14. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  15. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  16. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  17. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  18. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  19. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  20. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  21. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  22. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  23. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  24. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  25. lignea materies in quo genere esse videtur.
  26. interutrasque igitur ferri natura locata
  27. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  28. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  29. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  30. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  31. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  32. saxa vides primum sola colescere calce.
  33. glutine materies taurino iungitur una,
  34. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  35. quam laxare queant compages taurea vincla.
  36. vitigeni latices aquai fontibus audent
  37. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  38. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  39. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  40. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  41. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  42. denique res auro non aurum copulat una,
  43. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  44. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  45. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  46. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  47. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  48. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  49. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  50. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  51. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  52. inter se quaedam possint coplata teneri;
  53. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  54. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  55. mortiferam possit cladem conflare coorta
  56. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  57. expediam, primum multarum semina rerum
  58. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  59. et contra quae sint morbo mortique necessest
  60. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  61. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  62. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  63. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  64. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  65. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  66. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  67. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  68. temptari procul a patria qui cumque domoque
  69. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  70. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  71. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  72. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  73. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  74. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  75. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  76. tum color et facies hominum distare videntur
  77. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  78. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  79. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  80. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  81. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  82. partibus ac membris; varius concinnat id .
  83. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  84. commovet atque inimicus serpere coepit,
  85. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  86. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  87. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  88. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  89. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  90. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  91. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  92. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  93. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  94. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  95. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  96. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  97. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  98. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  99. an caelum nobis ultro natura corumptum
  100. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  101. quod nos adventu possit temptare recenti.
  102. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  103. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  104. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  105. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  106. permensus multum camposque natantis,
  107. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  108. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  109. principio caput incensum fervore gerebant
  110. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  111. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  112. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  113. atque animi interpres manabat lingua cruore
  114. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  115. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  116. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  117. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  118. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  119. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  120. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  121. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  122. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  123. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  124. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  125. corripere adsidue nervos et membra coactans