De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  2. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  3. in medio locus, extemplo primordia ferri
  4. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  5. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  6. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  7. indupedita suis arte conexa cohaeret
  8. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  9. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  10. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  11. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  12. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  13. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  14. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  15. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  16. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  17. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  18. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  19. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  20. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  21. quod, simul a fronte est anelli rarior
  22. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  23. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  24. a tergo quasi provehat atque propellat.
  25. semper enim circum positus res verberat ;
  26. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  27. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  28. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  29. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  30. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  31. denique res omnes debent in corpore habere
  32. , quandoquidem raro sunt corpore et
  33. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  34. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  35. sollicito motu semper iactatur eoque
  36. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  37. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  38. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  39. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  40. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  41. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  42. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  43. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  44. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  45. aere interposito discordia tanta creatur
  46. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  47. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  48. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  49. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  50. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  51. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  52. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  53. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  54. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  55. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  56. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  57. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  58. lignea materies in quo genere esse videtur.
  59. interutrasque igitur ferri natura locata
  60. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  61. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  62. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  63. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  64. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  65. saxa vides primum sola colescere calce.
  66. glutine materies taurino iungitur una,
  67. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  68. quam laxare queant compages taurea vincla.
  69. vitigeni latices aquai fontibus audent
  70. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  71. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  72. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  73. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  74. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  75. denique res auro non aurum copulat una,
  76. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  77. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  78. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  79. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  80. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  81. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  82. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  83. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  84. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  85. inter se quaedam possint coplata teneri;
  86. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  87. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  88. mortiferam possit cladem conflare coorta
  89. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  90. expediam, primum multarum semina rerum
  91. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  92. et contra quae sint morbo mortique necessest
  93. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  94. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  95. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  96. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  97. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  98. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  99. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  100. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  101. temptari procul a patria qui cumque domoque
  102. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  103. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  104. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  105. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  106. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  107. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  108. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  109. tum color et facies hominum distare videntur
  110. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  111. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  112. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  113. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  114. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  115. partibus ac membris; varius concinnat id .
  116. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  117. commovet atque inimicus serpere coepit,
  118. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  119. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  120. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  121. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  122. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  123. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  124. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  125. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  126. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  127. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  128. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  129. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  130. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  131. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  132. an caelum nobis ultro natura corumptum
  133. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  134. quod nos adventu possit temptare recenti.
  135. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  136. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  137. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  138. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  139. permensus multum camposque natantis,
  140. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  141. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  142. principio caput incensum fervore gerebant
  143. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  144. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  145. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  146. atque animi interpres manabat lingua cruore
  147. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  148. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  149. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  150. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  151. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  152. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  153. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  154. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  155. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  156. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  157. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  158. corripere adsidue nervos et membra coactans
  159. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  160. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  161. corporis in summo summam fervescere partem,
  162. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  163. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  164. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  165. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  166. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  167. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  168. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  169. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  170. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  171. multi praecipites nymphis putealibus alte
  172. inciderunt ipso venientes ore patente:
  173. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  174. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  175. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  176. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  177. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  178. lumina versarent oculorum expertia somno.
  179. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  180. perturbata animi mens in maerore metuque,
  181. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  182. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  183. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  184. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  185. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  186. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  187. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  188. a pedibusque minutatim succedere frigus
  189. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  190. conpressae nares, nasi primoris acumen
  191. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  192. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  193. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  194. octavoque fere candenti lumine solis
  195. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  196. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  197. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  198. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  199. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  200. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  201. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  202. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  203. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  204. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  205. et graviter partim metuentes limina leti
  206. vivebant ferro privati parte virili,
  207. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  208. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  209. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  210. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  211. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  212. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  213. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  214. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  215. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  216. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  217. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  218. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  219. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  220. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  221. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  222. incomitata rapi certabant funera vasta
  223. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  224. nam quod ali dederat vitalis auras
  225. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  226. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  227. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  228. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  229. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  230. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  231. funera respectans animam amittebat ibidem.
  232. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  233. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  234. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  235. idque vel in primis cumulabat funere funus
  236. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  237. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  238. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  239. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  240. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  241. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  242. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  243. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  244. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  245. et robustus item curvi moderator aratri
  246. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  247. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  248. exanimis pueris super exanimata parentum