De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  2. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  3. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  4. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  5. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  6. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  7. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  8. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  9. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  10. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  11. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  12. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  13. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  14. sanctius et multo certa ratione magis quam
  15. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  16. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  17. religione refrenatus ne forte rearis
  18. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  19. corpore divino debere aeterna manere,
  20. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  21. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  22. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  23. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  24. inmortalia mortali sermone notantes;
  25. quae procul usque adeo divino a numine distent
  26. inque deum numero quae sint indigna videri,
  27. notitiam potius praebere ut posse putentur
  28. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  29. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  30. posse animi natura putetur consiliumque.
  31. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  32. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  33. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  34. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  35. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  36. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  37. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  38. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  39. posset et innasci quavis in parte soleret,
  40. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  41. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  42. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  43. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  44. totum posse extra corpus formamque animalem
  45. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  46. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  47. haud igitur constant divino praedita sensu,
  48. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  49. Illud item non est ut possis credere, sedes