De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec plangore diem magno solemque per agros
  2. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  3. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  4. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  5. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  6. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  7. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  8. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  9. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  10. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  11. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  12. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  13. spumigeri suis adventu validique leonis
  14. atque intempesta cedebant nocte paventes
  15. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  16. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  17. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  18. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  19. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  20. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  21. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  22. at quos effugium servarat corpore adeso,
  23. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  24. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  25. donique eos vita privarant vermina saeva
  26. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  27. at non multa virum sub signis milia ducta
  28. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  29. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  30. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  31. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  32. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  33. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  34. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  35. tum penuria deinde cibi languentia leto
  36. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  37. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  38. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  39. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  40. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  41. ---
  42. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  43. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  44. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  45. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  46. et Venus inminuit viris puerique parentum
  47. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  48. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  49. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  50. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  51. vocibus et gestu cum balbe significarent
  52. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  53. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  54. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  55. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  56. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  57. At varios linguae sonitus natura subegit
  58. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  59. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  60. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  61. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  62. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  63. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  64. illis iratus petit atque infestus inurget.
  65. at catuli pantherarum scymnique leonum
  66. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  67. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  68. alituum porro genus alis omne videmus
  69. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  70. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  71. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  72. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  73. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  74. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  75. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  76. inter se fuerant, unde insita notities est
  77. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  78. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  79. cogere item pluris unus victosque domare
  80. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  81. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  82. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  83. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  84. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  85. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  86. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  87. pro vario sensu varia res voce notaret?
  88. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  89. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  90. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  91. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  92. inritata canum cum primum magna Molossum
  93. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  94. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  95. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  96. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  97. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  98. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  99. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  100. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  101. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  102. denique non hinnitus item differre videtur,
  103. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  104. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  105. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  106. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  107. postremo genus alituum variaeque volucres,
  108. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  109. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  110. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  111. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  112. et partim mutant cum tempestatibus una
  113. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  114. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  115. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  116. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  117. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  118. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  119. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  120. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  121. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  122. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  123. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  124. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  125. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  126. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  127. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  128. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  129. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  130. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  131. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  132. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  133. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  134. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  135. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  136. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  137. condere coeperunt urbis arcemque locare
  138. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  139. et pecudes et agros divisere atque dedere
  140. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  141. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  142. posterius res inventast aurumque repertum,
  143. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  144. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  145. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  146. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  147. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  148. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  149. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  150. ut fundamento stabili fortuna maneret
  151. et placidam possent opulenti degere vitam,
  152. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  153. certantes iter infestum fecere viai,
  154. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  155. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  156. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  157. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  158. ut satius multo iam sit parere quietum
  159. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  160. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  161. angustum per iter luctantes ambitionis;
  162. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  163. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  164. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  165. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  166. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  167. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  168. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  169. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  170. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  171. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  172. inde magistratum partim docuere creare
  173. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  174. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  175. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  176. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  177. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  178. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  179. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  180. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  181. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  182. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  183. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  184. qui violat factis communia foedera pacis.
  185. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  186. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  187. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  188. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  189. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  190. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  191. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  192. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  193. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  194. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  195. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  196. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  197. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  198. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  199. egregias animo facies vigilante videbant
  200. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  201. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  202. membra movere videbantur vocesque superbas
  203. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  204. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  205. subpeditabatur facies et forma manebat,
  206. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  207. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  208. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  209. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  210. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  211. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  212. praeterea caeli rationes ordine certo
  213. et varia annorum cernebant tempora verti
  214. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  215. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  216. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  217. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  218. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  219. luna dies et nox et noctis signa severa
  220. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  221. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  222. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  223. O genus infelix humanum, talia divis
  224. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  225. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  226. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  227. nec pietas ullast velatum saepe videri
  228. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  229. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  230. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  231. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  232. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  233. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  234. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  235. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  236. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  237. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  238. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  239. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  240. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  241. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  242. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  243. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  244. an divinitus aeterna donata salute
  245. perpetuo possint aevi labentia tractu
  246. inmensi validas aevi contemnere viris.
  247. praeterea cui non animus formidine divum
  248. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  249. fulminis horribili cum plaga torrida tellus