De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde minutatim retro contorquet et aufert
  2. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  3. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  4. astrologorum artem contra convincere tendit,
  5. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  6. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  7. denique cur nequeat semper nova luna creari
  8. ordine formarum certo certisque figuris
  9. inque dies privos aborisci quaeque creata
  10. atque alia illius reparari in parte locoque,
  11. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  12. ordine cum videas tam certo multa creari.
  13. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  14. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  15. Flora quibus mater praespargens ante viai
  16. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  17. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  18. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  19. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  20. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  21. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  22. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  23. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  24. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  25. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  26. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  27. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  28. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  29. nam cur luna queat terram secludere solis
  30. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  31. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  32. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  33. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  34. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  35. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  36. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  37. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  38. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  39. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  40. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  41. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  42. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  43. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  44. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  45. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  46. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  47. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  48. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  49. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  50. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  51. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  52. quove modo possent offecto lumine obire
  53. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  54. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  55. omnia convisunt clara loca candida luce,
  56. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  57. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  58. tollere et incertis crerint committere ventis.
  59. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  60. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  61. florida fulserunt viridanti prata colore,
  62. arboribusque datumst variis exinde per auras
  63. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  64. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  65. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  66. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  67. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  68. multa modis multis varia ratione coorta.
  69. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  70. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  71. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  72. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  73. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  74. imbribus et calido solis concreta vapore;
  75. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  76. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  77. principio genus alituum variaeque volucres
  78. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  79. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  80. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  81. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  82. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  83. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  84. crescebant uteri terram radicibus apti;
  85. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  86. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  87. convertebat ibi natura foramina terrae
  88. et sucum venis cogebat fundere apertis
  89. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  90. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  91. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  92. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  93. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  94. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  95. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  96. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  97. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  98. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  99. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  100. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  101. simul volucres variantibus formis.
  102. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  103. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  104. mutat enim mundi naturam totius aetas
  105. ex alioque alius status excipere omnia debet
  106. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  107. omnia commutat natura et vertere cogit.
  108. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  109. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  110. sic igitur mundi naturam totius aetas
  111. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  112. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  113. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  114. conatast mira facie membrisque coorta,
  115. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  116. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  117. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  118. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  119. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  120. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  121. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  122. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  123. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  124. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  125. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  126. ut propagando possint procudere saecla;
  127. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  128. semina qua possint membris manare remissis,
  129. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  130. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  131. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  132. nec potuisse propagando procudere prolem.
  133. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  134. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  135. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  136. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  137. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  138. principio genus acre leonum saevaque saecla
  139. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  140. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  141. et genus omne quod est veterino semine partum
  142. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  143. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  144. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  145. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  146. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  147. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  148. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  149. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  150. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  151. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  152. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  153. donec ad interitum genus id natura redegit.
  154. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  155. esse queunt duplici natura et corpore bino
  156. ex alienigenis membris compacta, potestas
  157. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  158. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  159. principio circum tribus actis impiger annis
  160. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  161. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  162. post ubi equum validae vires aetate senecta
  163. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  164. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  165. officit et molli vestit lanugine malas;
  166. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  167. confieri credas Centauros posse neque esse,
  168. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  169. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  170. inter se quorum discordia membra videmus;
  171. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  172. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  173. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  174. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  175. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  176. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  177. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  178. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  179. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  180. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  181. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  182. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  183. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  184. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  185. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  186. multa licet simili ratione effutiat ore,
  187. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  188. fluxisse et gemmis florere arbusta
  189. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  190. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  191. et manibus totum circum se vertere caelum.
  192. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  193. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  194. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  195. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  196. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  197. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  198. non tamen inter se possunt complexa creari,
  199. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  200. foedere naturae certo discrimina servant.
  201. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  202. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  203. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  204. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  205. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  206. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  207. multaque per caelum solis volventia lustra
  208. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  209. nec robustus erat curvi moderator aratri
  210. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  211. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  212. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  213. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  214. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  215. glandiferas inter curabant corpora quercus
  216. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  217. arbita puniceo fieri matura colore,
  218. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  219. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  220. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  221. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  222. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  223. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  224. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  225. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  226. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  227. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  228. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  229. necdum res igni scibant tractare neque uti
  230. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  231. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  232. et frutices inter condebant squalida membra
  233. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  234. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  235. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  236. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  237. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  238. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  239. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  240. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  241. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  242. et manuum mira freti virtute pedumque
  243. consectabantur silvestria saecla ferarum
  244. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  245. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  246. saetigerisque pares subus silvestria membra
  247. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  248. circum se foliis ac frondibus involventes.