De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  2. et frutices inter condebant squalida membra
  3. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  4. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  5. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  6. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  7. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  8. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  9. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  10. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  11. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  12. et manuum mira freti virtute pedumque
  13. consectabantur silvestria saecla ferarum
  14. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  15. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  16. saetigerisque pares subus silvestria membra
  17. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  18. circum se foliis ac frondibus involventes.
  19. nec plangore diem magno solemque per agros
  20. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  21. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  22. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  23. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  24. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  25. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  26. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  27. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  28. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  29. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  30. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  31. spumigeri suis adventu validique leonis
  32. atque intempesta cedebant nocte paventes
  33. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  34. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  35. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  36. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  37. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  38. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  39. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  40. at quos effugium servarat corpore adeso,
  41. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  42. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  43. donique eos vita privarant vermina saeva
  44. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  45. at non multa virum sub signis milia ducta
  46. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  47. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  48. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  49. saevibat leviterque minas ponebat inanis,