De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  2. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  3. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  4. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  5. multa licet simili ratione effutiat ore,
  6. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  7. fluxisse et gemmis florere arbusta
  8. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  9. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  10. et manibus totum circum se vertere caelum.
  11. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  12. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  13. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  14. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  15. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  16. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  17. non tamen inter se possunt complexa creari,
  18. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  19. foedere naturae certo discrimina servant.
  20. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  21. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  22. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  23. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  24. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  25. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  26. multaque per caelum solis volventia lustra
  27. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  28. nec robustus erat curvi moderator aratri
  29. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  30. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  31. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  32. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  33. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  34. glandiferas inter curabant corpora quercus
  35. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  36. arbita puniceo fieri matura colore,
  37. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  38. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  39. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  40. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  41. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  42. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  43. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  44. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  45. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  46. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  47. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  48. necdum res igni scibant tractare neque uti
  49. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,