De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  2. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  3. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  4. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  5. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  6. necdum res igni scibant tractare neque uti
  7. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  8. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  9. et frutices inter condebant squalida membra
  10. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  11. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  12. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  13. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  14. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  15. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  16. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  17. vel violenta viri vis atque inpensa libido