De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multaque per caelum solis volventia lustra
  2. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  3. nec robustus erat curvi moderator aratri
  4. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  5. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  6. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  7. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  8. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  9. glandiferas inter curabant corpora quercus
  10. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  11. arbita puniceo fieri matura colore,
  12. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  13. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  14. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  15. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  16. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  17. claricitat late sitientia saecla ferarum.