De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  2. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  3. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  4. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  5. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  6. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  7. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  8. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  9. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  10. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  11. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  12. necdum res igni scibant tractare neque uti
  13. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  14. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  15. et frutices inter condebant squalida membra
  16. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  17. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  18. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  19. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  20. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  21. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  22. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  23. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  24. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  25. et manuum mira freti virtute pedumque
  26. consectabantur silvestria saecla ferarum
  27. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  28. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  29. saetigerisque pares subus silvestria membra
  30. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  31. circum se foliis ac frondibus involventes.
  32. nec plangore diem magno solemque per agros
  33. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  34. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  35. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  36. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  37. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  38. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  39. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  40. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  41. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  42. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  43. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  44. spumigeri suis adventu validique leonis
  45. atque intempesta cedebant nocte paventes
  46. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  47. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  48. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  49. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  50. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  51. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  52. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  53. at quos effugium servarat corpore adeso,
  54. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  55. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  56. donique eos vita privarant vermina saeva
  57. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  58. at non multa virum sub signis milia ducta
  59. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  60. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  61. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  62. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  63. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  64. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  65. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  66. tum penuria deinde cibi languentia leto
  67. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  68. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  69. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  70. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  71. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  72. ---
  73. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  74. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  75. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  76. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  77. et Venus inminuit viris puerique parentum
  78. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  79. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  80. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  81. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  82. vocibus et gestu cum balbe significarent
  83. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  84. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  85. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  86. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  87. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  88. At varios linguae sonitus natura subegit
  89. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  90. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  91. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  92. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  93. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  94. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  95. illis iratus petit atque infestus inurget.
  96. at catuli pantherarum scymnique leonum
  97. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  98. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  99. alituum porro genus alis omne videmus
  100. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  101. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  102. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  103. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  104. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  105. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  106. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  107. inter se fuerant, unde insita notities est