De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  2. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  3. conatast mira facie membrisque coorta,
  4. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  5. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  6. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  7. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  8. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  9. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  10. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  11. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  12. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  13. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  14. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  15. ut propagando possint procudere saecla;
  16. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  17. semina qua possint membris manare remissis,
  18. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  19. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  20. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  21. nec potuisse propagando procudere prolem.
  22. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  23. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  24. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  25. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  26. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  27. principio genus acre leonum saevaque saecla
  28. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  29. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  30. et genus omne quod est veterino semine partum
  31. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  32. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  33. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  34. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  35. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  36. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  37. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  38. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  39. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  40. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  41. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  42. donec ad interitum genus id natura redegit.
  43. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  44. esse queunt duplici natura et corpore bino
  45. ex alienigenis membris compacta, potestas
  46. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  47. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  48. principio circum tribus actis impiger annis
  49. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  50. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  51. post ubi equum validae vires aetate senecta
  52. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  53. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  54. officit et molli vestit lanugine malas;
  55. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  56. confieri credas Centauros posse neque esse,
  57. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  58. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  59. inter se quorum discordia membra videmus;
  60. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  61. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  62. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  63. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  64. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  65. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  66. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  67. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  68. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  69. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  70. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  71. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  72. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  73. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  74. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  75. multa licet simili ratione effutiat ore,
  76. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  77. fluxisse et gemmis florere arbusta
  78. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  79. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  80. et manibus totum circum se vertere caelum.
  81. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  82. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  83. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  84. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  85. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  86. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  87. non tamen inter se possunt complexa creari,
  88. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  89. foedere naturae certo discrimina servant.
  90. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  91. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  92. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  93. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  94. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  95. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  96. multaque per caelum solis volventia lustra
  97. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  98. nec robustus erat curvi moderator aratri
  99. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  100. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  101. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  102. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  103. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  104. glandiferas inter curabant corpora quercus
  105. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  106. arbita puniceo fieri matura colore,