De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. foedere naturae certo discrimina servant.
  2. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  3. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  4. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  5. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  6. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  7. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  8. multaque per caelum solis volventia lustra
  9. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  10. nec robustus erat curvi moderator aratri
  11. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  12. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  13. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  14. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  15. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  16. glandiferas inter curabant corpora quercus
  17. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  18. arbita puniceo fieri matura colore,
  19. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  20. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  21. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  22. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  23. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  24. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  25. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  26. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  27. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  28. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  29. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  30. necdum res igni scibant tractare neque uti
  31. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  32. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  33. et frutices inter condebant squalida membra
  34. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  35. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  36. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  37. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  38. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  39. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  40. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  41. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  42. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  43. et manuum mira freti virtute pedumque
  44. consectabantur silvestria saecla ferarum
  45. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  46. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  47. saetigerisque pares subus silvestria membra
  48. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  49. circum se foliis ac frondibus involventes.
  50. nec plangore diem magno solemque per agros
  51. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  52. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  53. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  54. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  55. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  56. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  57. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  58. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  59. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  60. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  61. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  62. spumigeri suis adventu validique leonis
  63. atque intempesta cedebant nocte paventes
  64. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  65. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  66. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  67. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  68. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  69. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  70. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  71. at quos effugium servarat corpore adeso,
  72. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  73. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  74. donique eos vita privarant vermina saeva
  75. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  76. at non multa virum sub signis milia ducta
  77. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  78. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  79. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  80. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  81. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  82. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  83. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  84. tum penuria deinde cibi languentia leto
  85. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  86. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  87. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  88. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  89. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  90. ---
  91. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  92. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  93. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  94. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  95. et Venus inminuit viris puerique parentum
  96. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  97. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  98. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  99. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  100. vocibus et gestu cum balbe significarent
  101. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  102. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  103. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  104. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  105. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  106. At varios linguae sonitus natura subegit
  107. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  108. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  109. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  110. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  111. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  112. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  113. illis iratus petit atque infestus inurget.
  114. at catuli pantherarum scymnique leonum
  115. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  116. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  117. alituum porro genus alis omne videmus
  118. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  119. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  120. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  121. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  122. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  123. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  124. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  125. inter se fuerant, unde insita notities est
  126. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  127. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  128. cogere item pluris unus victosque domare
  129. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  130. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  131. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  132. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  133. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  134. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  135. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  136. pro vario sensu varia res voce notaret?
  137. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  138. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  139. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  140. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  141. inritata canum cum primum magna Molossum
  142. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  143. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  144. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  145. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  146. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  147. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  148. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  149. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  150. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  151. denique non hinnitus item differre videtur,
  152. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  153. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  154. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  155. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  156. postremo genus alituum variaeque volucres,
  157. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  158. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  159. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  160. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  161. et partim mutant cum tempestatibus una
  162. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  163. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  164. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  165. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  166. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  167. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  168. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  169. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  170. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  171. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  172. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  173. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  174. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  175. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  176. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  177. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  178. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  179. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  180. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  181. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  182. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  183. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  184. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  185. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  186. condere coeperunt urbis arcemque locare
  187. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  188. et pecudes et agros divisere atque dedere
  189. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  190. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  191. posterius res inventast aurumque repertum,
  192. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  193. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  194. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  195. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  196. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  197. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  198. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  199. ut fundamento stabili fortuna maneret
  200. et placidam possent opulenti degere vitam,
  201. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  202. certantes iter infestum fecere viai,
  203. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  204. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  205. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  206. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  207. ut satius multo iam sit parere quietum
  208. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  209. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  210. angustum per iter luctantes ambitionis;
  211. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  212. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  213. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  214. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  215. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  216. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  217. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  218. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  219. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  220. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  221. inde magistratum partim docuere creare
  222. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  223. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  224. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  225. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  226. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  227. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  228. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  229. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  230. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  231. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  232. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  233. qui violat factis communia foedera pacis.
  234. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  235. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  236. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  237. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  238. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  239. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  240. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  241. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  242. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  243. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  244. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  245. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  246. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  247. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  248. egregias animo facies vigilante videbant
  249. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  250. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  251. membra movere videbantur vocesque superbas
  252. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  253. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  254. subpeditabatur facies et forma manebat,
  255. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  256. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  257. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  258. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  259. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  260. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  261. praeterea caeli rationes ordine certo
  262. et varia annorum cernebant tempora verti
  263. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  264. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  265. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  266. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  267. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  268. luna dies et nox et noctis signa severa
  269. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  270. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  271. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  272. O genus infelix humanum, talia divis
  273. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  274. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  275. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  276. nec pietas ullast velatum saepe videri
  277. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  278. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  279. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  280. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  281. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  282. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  283. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  284. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  285. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  286. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  287. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  288. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  289. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  290. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  291. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  292. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  293. an divinitus aeterna donata salute
  294. perpetuo possint aevi labentia tractu
  295. inmensi validas aevi contemnere viris.
  296. praeterea cui non animus formidine divum
  297. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  298. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  299. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  300. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  301. corripiunt divum percussi membra timore,
  302. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  303. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  304. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  305. induperatorem classis super aequora verrit
  306. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  307. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  308. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  309. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  310. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  311. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  312. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  313. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  314. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  315. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  316. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  317. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  318. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  319. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  320. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  321. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  322. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  323. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  324. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  325. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  326. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  327. sive feras interficere et ditescere praeda;
  328. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  329. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  330. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  331. horribili sonitu silvas exederat altis
  332. a radicibus et terram percoxerat igni,
  333. manabat venis ferventibus in loca terrae
  334. concava conveniens argenti rivus et auri,
  335. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  336. posterius claro in terra splendere colore,
  337. tollebant nitido capti levique lepore,
  338. et simili formata videbant esse figura
  339. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  340. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  341. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  342. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  343. mucronum duci fastigia procudendo,
  344. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  345. materiemque dolare et levia radere tigna
  346. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  347. nec minus argento facere haec auroque parabant
  348. quam validi primum violentis viribus aeris,
  349. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  350. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  351. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat