De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  2. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  3. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  4. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  5. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  6. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  7. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  8. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  9. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  10. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  11. et lapides et item silvarum fragmina rami
  12. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  13. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  14. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  15. quo facilis magis est natura et copia maior.
  16. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  17. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  18. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  19. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  20. inde minutatim processit ferreus ensis
  21. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  22. et ferro coepere solum proscindere terrae
  23. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  24. et prius est armatum in equi conscendere costas
  25. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  26. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  27. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  28. et quam falciferos armatum escendere currus.
  29. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  30. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  31. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  32. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  33. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  34. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  35. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  36. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  37. et validos partim prae se misere leones
  38. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  39. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  40. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  41. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  42. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  43. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  44. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  45. inritata leae iaciebant corpora saltu
  46. undique et adversum venientibus ora patebant
  47. et nec opinantis a tergo deripiebant
  48. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  49. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  50. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  51. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  52. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  53. et validis socios caedebant dentibus apri
  54. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  55. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  56. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  57. nam transversa feros exibant dentis adactus
  58. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  59. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  60. concidere atque gravi terram consternere casu.
  61. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  62. effervescere cernebant in rebus agundis
  63. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  64. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  65. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  66. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  67. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  68. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  69. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  70. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  71. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  72. non quierint animo praesentire atque videre,
  73. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  74. et magis id possis factum contendere in omni
  75. in variis mundis varia ratione creatis,
  76. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  77. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  78. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  79. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  80. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  81. et facere ante viros lanam natura
  82. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  83. et sollertius est multo genus omne virile;
  84. agricolae donec vitio vertere severi,
  85. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  86. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  87. atque opere in duro durarent membra manusque.
  88. At specimen sationis et insitionis origo
  89. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  90. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  91. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  92. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  93. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  94. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  95. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  96. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  97. inque dies magis in montem succedere silvas
  98. cogebant infraque locum concedere cultis,
  99. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  100. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  101. caerula distinguens inter plaga currere posset
  102. per tumulos et convallis camposque profusa;
  103. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  104. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  105. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  106. At liquidas avium voces imitarier ore
  107. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  108. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  109. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  110. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  111. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  112. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  113. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  114. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  115. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  116. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  117. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  118. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  119. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  120. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  121. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  122. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  123. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  124. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  125. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  126. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  127. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  128. atque extra numerum procedere membra moventes
  129. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  130. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  131. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  132. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  133. ducere multimodis voces et flectere cantus
  134. et supera calamos unco percurrere labro;
  135. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  136. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  137. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  138. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  139. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  140. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  141. posteriorque fere melior res illa reperta
  142. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  143. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  144. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  145. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  146. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  147. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  148. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  149. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  150. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  151. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  152. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  153. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  154. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  155. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  156. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  157. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  158. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  159. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  160. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  161. idque minutatim vitam provexit in altum
  162. et belli magnos commovit funditus aestus.
  163. at vigiles mundi magnum versatile templum
  164. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  165. perdocuere homines annorum tempora verti
  166. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  167. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  168. et divisa colebatur discretaque tellus,
  169. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  170. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  171. carminibus cum res gestas coepere
  172. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  173. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  174. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  175. Navigia atque agri culturas moenia leges
  176. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  177. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  178. carmina, picturas et daedala signa polita
  179. usus et impigrae simul experientia mentis
  180. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  181. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  182. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  183. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  184. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  32. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  33. et genus humanum frustra plerumque probavit
  34. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  39. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  40. non radii solis nec lucida tela diei
  41. discutiant, sed naturae species ratioque.
  42. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  43. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  44. esse et nativo consistere corpore caelum,
  45. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  46. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  47. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  48. ---
  49. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  50. currenti spatium praemonstra, callida musa
  51. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  52. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  53. ---
  54. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  55. ---
  56. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  57. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  58. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  59. et faciunt animos humilis formidine divom
  60. depressosque premunt ad terram propterea quod
  61. ignorantia causarum conferre deorum
  62. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  63. quorum operum causas nulla ratione videre
  64. possunt ac fieri divino numine rentur.
  65. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  66. si tamen interea mirantur qua ratione
  67. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  68. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  69. rursus in antiquas referuntur religionis
  70. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  71. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  72. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  73. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  74. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  75. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  76. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  77. delibata deum per te tibi numina sancta
  78. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  79. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  80. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  81. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  82. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  83. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  84. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  85. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  86. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  87. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  88. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  89. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  90. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  91. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  92. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  93. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  94. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  95. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  96. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  97. quorum operum causas nulla ratione videre
  98. possunt ac fieri divino numine rentur.
  99. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  100. propterea quia concurrunt sublime volantes
  101. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  102. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  103. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  104. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  105. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  106. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  107. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  108. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  109. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  110. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  111. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  112. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  113. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  114. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  115. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  116. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  117. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  118. verberibus venti versant planguntque per auras.
  119. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  120. frontibus adversis possint quam de latere ire
  121. diverso motu radentes corpora tractim,
  122. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  123. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  124. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  125. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  126. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  127. cum subito validi venti conlecta procella
  128. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  129. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  130. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  131. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  132. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  133. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  134. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  135. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  136. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  137. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  138. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  139. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  140. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  141. perscindat nubem perfringens impete recto;
  142. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  143. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  144. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  145. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  146. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  147. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  148. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  149. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  150. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  151. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  152. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  153. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  154. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  155. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  156. turbine ventorum comburens impete magno;
  157. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  158. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  159. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  160. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  161. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  162. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  163. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  164. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  165. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  166. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  167. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  168. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  169. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.