De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. foedere naturae certo discrimina servant.
  2. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  3. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  4. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  5. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  6. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  7. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  8. multaque per caelum solis volventia lustra
  9. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  10. nec robustus erat curvi moderator aratri
  11. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  12. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  13. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  14. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  15. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  16. glandiferas inter curabant corpora quercus
  17. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  18. arbita puniceo fieri matura colore,
  19. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  20. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  21. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  22. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  23. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  24. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  25. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  26. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  27. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  28. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  29. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  30. necdum res igni scibant tractare neque uti
  31. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  32. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  33. et frutices inter condebant squalida membra
  34. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  35. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  36. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  37. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  38. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  39. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  40. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  41. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  42. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  43. et manuum mira freti virtute pedumque
  44. consectabantur silvestria saecla ferarum
  45. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  46. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  47. saetigerisque pares subus silvestria membra
  48. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  49. circum se foliis ac frondibus involventes.
  50. nec plangore diem magno solemque per agros
  51. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  52. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  53. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  54. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  55. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  56. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  57. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  58. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  59. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  60. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  61. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  62. spumigeri suis adventu validique leonis
  63. atque intempesta cedebant nocte paventes
  64. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  65. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  66. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  67. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  68. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  69. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  70. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  71. at quos effugium servarat corpore adeso,
  72. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  73. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  74. donique eos vita privarant vermina saeva
  75. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  76. at non multa virum sub signis milia ducta
  77. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  78. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  79. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  80. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  81. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  82. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  83. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  84. tum penuria deinde cibi languentia leto
  85. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  86. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  87. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  88. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  89. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  90. ---
  91. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  92. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  93. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  94. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  95. et Venus inminuit viris puerique parentum
  96. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  97. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  98. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  99. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  100. vocibus et gestu cum balbe significarent
  101. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  102. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  103. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  104. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  105. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  106. At varios linguae sonitus natura subegit
  107. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  108. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  109. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  110. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  111. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  112. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  113. illis iratus petit atque infestus inurget.
  114. at catuli pantherarum scymnique leonum
  115. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  116. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  117. alituum porro genus alis omne videmus
  118. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  119. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  120. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  121. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  122. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  123. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  124. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  125. inter se fuerant, unde insita notities est
  126. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  127. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  128. cogere item pluris unus victosque domare
  129. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  130. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  131. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  132. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  133. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  134. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  135. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  136. pro vario sensu varia res voce notaret?
  137. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  138. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  139. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  140. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  141. inritata canum cum primum magna Molossum