De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  2. florida fulserunt viridanti prata colore,
  3. arboribusque datumst variis exinde per auras
  4. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  5. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  6. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  7. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  8. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  9. multa modis multis varia ratione coorta.
  10. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  11. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  12. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  13. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  14. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  15. imbribus et calido solis concreta vapore;
  16. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  17. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  18. principio genus alituum variaeque volucres
  19. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  20. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  21. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  22. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  23. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  24. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  25. crescebant uteri terram radicibus apti;
  26. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  27. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  28. convertebat ibi natura foramina terrae
  29. et sucum venis cogebat fundere apertis
  30. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  31. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  32. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  33. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  34. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  35. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  36. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  37. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  38. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  39. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  40. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  41. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  42. simul volucres variantibus formis.
  43. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  44. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  45. mutat enim mundi naturam totius aetas
  46. ex alioque alius status excipere omnia debet
  47. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  48. omnia commutat natura et vertere cogit.
  49. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  50. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  51. sic igitur mundi naturam totius aetas
  52. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  53. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  54. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  55. conatast mira facie membrisque coorta,
  56. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  57. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  58. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  59. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  60. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  61. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  62. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  63. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  64. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  65. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  66. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  67. ut propagando possint procudere saecla;
  68. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  69. semina qua possint membris manare remissis,
  70. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  71. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  72. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  73. nec potuisse propagando procudere prolem.
  74. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  75. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  76. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  77. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  78. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  79. principio genus acre leonum saevaque saecla
  80. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  81. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  82. et genus omne quod est veterino semine partum
  83. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  84. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  85. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  86. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  87. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  88. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  89. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  90. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  91. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  92. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  93. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  94. donec ad interitum genus id natura redegit.
  95. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  96. esse queunt duplici natura et corpore bino
  97. ex alienigenis membris compacta, potestas
  98. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  99. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  100. principio circum tribus actis impiger annis
  101. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  102. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  103. post ubi equum validae vires aetate senecta
  104. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  105. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  106. officit et molli vestit lanugine malas;
  107. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  108. confieri credas Centauros posse neque esse,
  109. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  110. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  111. inter se quorum discordia membra videmus;
  112. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  113. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  114. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  115. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  116. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  117. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  118. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  119. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  120. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  121. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  122. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  123. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  124. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  125. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  126. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  127. multa licet simili ratione effutiat ore,
  128. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  129. fluxisse et gemmis florere arbusta
  130. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  131. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  132. et manibus totum circum se vertere caelum.
  133. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  134. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  135. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  136. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  137. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  138. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  139. non tamen inter se possunt complexa creari,
  140. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes