De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fluxisse et gemmis florere arbusta
  2. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  3. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  4. et manibus totum circum se vertere caelum.
  5. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  6. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  7. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  8. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  9. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  10. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  11. non tamen inter se possunt complexa creari,
  12. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  13. foedere naturae certo discrimina servant.
  14. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  15. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  16. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  17. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  18. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  19. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  20. multaque per caelum solis volventia lustra
  21. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  22. nec robustus erat curvi moderator aratri
  23. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  24. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  25. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  26. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  27. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  28. glandiferas inter curabant corpora quercus
  29. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  30. arbita puniceo fieri matura colore,
  31. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  32. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  33. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  34. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  35. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  36. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  37. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  38. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  39. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  40. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  41. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  42. necdum res igni scibant tractare neque uti
  43. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  44. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  45. et frutices inter condebant squalida membra
  46. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  47. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  48. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  49. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  50. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  51. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  52. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  53. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  54. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  55. et manuum mira freti virtute pedumque
  56. consectabantur silvestria saecla ferarum
  57. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  58. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  59. saetigerisque pares subus silvestria membra
  60. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  61. circum se foliis ac frondibus involventes.
  62. nec plangore diem magno solemque per agros
  63. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  64. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  65. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  66. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  67. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  68. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  69. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  70. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  71. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  72. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  73. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  74. spumigeri suis adventu validique leonis
  75. atque intempesta cedebant nocte paventes
  76. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  77. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  78. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  79. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  80. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  81. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  82. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  83. at quos effugium servarat corpore adeso,
  84. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  85. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  86. donique eos vita privarant vermina saeva
  87. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  88. at non multa virum sub signis milia ducta
  89. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  90. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  91. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  92. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  93. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  94. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  95. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  96. tum penuria deinde cibi languentia leto
  97. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  98. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  99. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  100. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  101. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  102. ---
  103. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  104. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  105. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  106. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  107. et Venus inminuit viris puerique parentum
  108. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  109. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  110. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  111. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  112. vocibus et gestu cum balbe significarent
  113. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  114. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  115. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  116. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  117. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  118. At varios linguae sonitus natura subegit
  119. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  120. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  121. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  122. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  123. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  124. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  125. illis iratus petit atque infestus inurget.
  126. at catuli pantherarum scymnique leonum
  127. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  128. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  129. alituum porro genus alis omne videmus
  130. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  131. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  132. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  133. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  134. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  135. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  136. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  137. inter se fuerant, unde insita notities est
  138. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  139. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  140. cogere item pluris unus victosque domare
  141. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  142. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  143. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  144. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  145. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  146. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  147. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  148. pro vario sensu varia res voce notaret?
  149. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  150. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  151. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  152. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  153. inritata canum cum primum magna Molossum
  154. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  155. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  156. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  157. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  158. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  159. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  160. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  161. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  162. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  163. denique non hinnitus item differre videtur,
  164. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  165. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  166. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  167. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  168. postremo genus alituum variaeque volucres,
  169. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  170. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  171. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  172. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  173. et partim mutant cum tempestatibus una
  174. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  175. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  176. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  177. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  178. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  179. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  180. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  181. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  182. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  183. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  184. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  185. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  186. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  187. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  188. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  189. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  190. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  191. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  192. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  193. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  194. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  195. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  196. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  197. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  198. condere coeperunt urbis arcemque locare
  199. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  200. et pecudes et agros divisere atque dedere
  201. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  202. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  203. posterius res inventast aurumque repertum,
  204. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  205. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  206. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  207. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  208. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  209. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  210. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  211. ut fundamento stabili fortuna maneret
  212. et placidam possent opulenti degere vitam,
  213. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  214. certantes iter infestum fecere viai,
  215. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  216. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  217. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  218. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  219. ut satius multo iam sit parere quietum
  220. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  221. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  222. angustum per iter luctantes ambitionis;
  223. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  224. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  225. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  226. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  227. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  228. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  229. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  230. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  231. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  232. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  233. inde magistratum partim docuere creare
  234. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  235. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  236. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  237. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  238. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  239. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  240. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  241. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  242. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  243. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  244. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  245. qui violat factis communia foedera pacis.
  246. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  247. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  248. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  249. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  250. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  251. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  252. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  253. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  254. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  255. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  256. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  257. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  258. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  259. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  260. egregias animo facies vigilante videbant
  261. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  262. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  263. membra movere videbantur vocesque superbas
  264. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  265. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  266. subpeditabatur facies et forma manebat,
  267. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  268. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  269. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  270. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  271. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  272. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  273. praeterea caeli rationes ordine certo
  274. et varia annorum cernebant tempora verti
  275. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  276. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  277. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  278. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  279. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  280. luna dies et nox et noctis signa severa
  281. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  282. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  283. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  284. O genus infelix humanum, talia divis
  285. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  286. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  287. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  288. nec pietas ullast velatum saepe videri
  289. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  290. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  291. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  292. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  293. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  294. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  295. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  296. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  297. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  298. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  299. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  300. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  301. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  302. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  303. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  304. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  305. an divinitus aeterna donata salute
  306. perpetuo possint aevi labentia tractu
  307. inmensi validas aevi contemnere viris.
  308. praeterea cui non animus formidine divum
  309. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  310. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  311. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  312. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  313. corripiunt divum percussi membra timore,
  314. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  315. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  316. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  317. induperatorem classis super aequora verrit
  318. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  319. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  320. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  321. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  322. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  323. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  324. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  325. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  326. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  327. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  328. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  329. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  330. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  331. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  332. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  333. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  334. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  335. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  336. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  337. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  338. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  339. sive feras interficere et ditescere praeda;
  340. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  341. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  342. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  343. horribili sonitu silvas exederat altis
  344. a radicibus et terram percoxerat igni,
  345. manabat venis ferventibus in loca terrae
  346. concava conveniens argenti rivus et auri,
  347. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  348. posterius claro in terra splendere colore,
  349. tollebant nitido capti levique lepore,
  350. et simili formata videbant esse figura
  351. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  352. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  353. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  354. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  355. mucronum duci fastigia procudendo,
  356. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  357. materiemque dolare et levia radere tigna
  358. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  359. nec minus argento facere haec auroque parabant
  360. quam validi primum violentis viribus aeris,
  361. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  362. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  363. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  364. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  365. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  366. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  367. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  368. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  369. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  370. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  371. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  372. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  373. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  374. et lapides et item silvarum fragmina rami
  375. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  376. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  377. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  378. quo facilis magis est natura et copia maior.
  379. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  380. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  381. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  382. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  383. inde minutatim processit ferreus ensis
  384. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  385. et ferro coepere solum proscindere terrae
  386. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  387. et prius est armatum in equi conscendere costas
  388. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  389. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  390. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  391. et quam falciferos armatum escendere currus.
  392. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  393. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  394. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  395. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  396. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  397. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  398. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  399. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  400. et validos partim prae se misere leones
  401. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  402. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  403. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  404. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  405. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  406. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  407. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  408. inritata leae iaciebant corpora saltu
  409. undique et adversum venientibus ora patebant
  410. et nec opinantis a tergo deripiebant
  411. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  412. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  413. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  414. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  415. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  416. et validis socios caedebant dentibus apri
  417. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  418. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  419. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  420. nam transversa feros exibant dentis adactus
  421. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  422. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  423. concidere atque gravi terram consternere casu.
  424. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  425. effervescere cernebant in rebus agundis
  426. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  427. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  428. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  429. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  430. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  431. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  432. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  433. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  434. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  435. non quierint animo praesentire atque videre,
  436. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  437. et magis id possis factum contendere in omni
  438. in variis mundis varia ratione creatis,
  439. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  440. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  441. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  442. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  443. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  444. et facere ante viros lanam natura
  445. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  446. et sollertius est multo genus omne virile;
  447. agricolae donec vitio vertere severi,
  448. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  449. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  450. atque opere in duro durarent membra manusque.
  451. At specimen sationis et insitionis origo
  452. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  453. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  454. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  455. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  456. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  457. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  458. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  459. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  460. inque dies magis in montem succedere silvas
  461. cogebant infraque locum concedere cultis,
  462. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  463. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  464. caerula distinguens inter plaga currere posset
  465. per tumulos et convallis camposque profusa;