De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  2. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  3. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  4. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  5. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  6. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  7. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  8. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  9. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  10. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  11. partibus erumpens primus se sustulit aether
  12. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  13. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  14. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  15. matutina rubent radiati lumina solis
  16. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  17. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  18. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  19. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  20. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  21. corpore concreto circum datus undique saepsit
  22. et late diffusus in omnis undique partis
  23. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  24. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  25. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  26. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  27. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  28. nec levia ut possent per summas labier oras,
  29. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  30. versent et partes ut mundi totius extent;
  31. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  32. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  33. his igitur rebus retractis terra repente,
  34. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  35. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  36. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  37. et radii solis cogebant undique terram
  38. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  39. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  40. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  41. augebat mare manando camposque natantis,
  42. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  43. corpora multa vaporis et altaque caeli
  44. densabant procul a terris fulgentia templa.
  45. sidebant campi, crescebant montibus altis
  46. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  47. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  48. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  49. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  50. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  51. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  52. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  53. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  54. atque levissimus super influit auras
  55. nec liquidum corpus turbantibus auris
  56. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  57. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  58. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  59. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  60. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  61. unum labendi conservans usque tenorem.
  62. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  63. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  64. ex utraque polum parti premere nobis
  65. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  66. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  67. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  68. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  69. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  70. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  71. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  72. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  73. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  74. passim per caeli volvunt summania templa,
  75. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  76. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  77. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  78. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  79. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  80. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  81. in variis mundis varia ratione creatis,
  82. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  83. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  84. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  85. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  86. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  87. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  88. evanescere paulatim et decrescere pondus
  89. convenit atque aliam naturam supter habere
  90. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  91. partibus mundi, quibus insita vivit.
  92. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  93. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  94. nec caput est oneri collo nec denique totum
  95. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  96. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  97. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  98. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  99. sic igitur tellus non est aliena repente
  100. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  101. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  102. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  103. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  104. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  105. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  106. partibus mundi caeloque revincta;
  107. nam communibus inter se radicibus haerent
  108. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  109. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  110. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  111. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  112. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  113. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  114. iamne vides quantum tenuis natura valere
  115. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  116. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  117. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  118. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  119. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  120. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  121. nil magnis intervallis de corpore libant
  122. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  123. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  124. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  125. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  126. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  127. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  128. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  129. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  130. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  131. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  132. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  133. per multum, specie confusa videntur
  134. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  135. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  136. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  137. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  138. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  139. scire licet perquam pauxillo posse minores
  140. esse vel exigua maioris parte brevique.
  141. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  142. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  143. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  144. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  145. Illud item non est mirandum, qua ratione
  146. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  147. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  148. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  149. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  150. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  151. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  152. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  153. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  154. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  155. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  156. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  157. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  158. percipiat calidis fervoribus ardor,
  159. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  160. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  161. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  162. accidere ex una scintilla incendia passim.
  163. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  164. possideat multum caecis fervoribus ignem
  165. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  166. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  167. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  168. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  169. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  170. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  171. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  172. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  173. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  174. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  175. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  176. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  177. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  178. evanescere enim rapidas illius et acris
  179. imminui supter viris, ideoque relinqui
  180. paulatim solem cum posterioribus signis,
  181. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  182. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  183. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  184. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  185. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  186. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  187. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  188. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  189. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  190. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  191. alternis certo fluere alter tempore possit,
  192. qui queat aestivis solem detrudere signis
  193. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  194. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  195. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  196. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  197. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  198. posse alternis e partibus ire.
  199. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  200. diversas ire in partis inferna supernis?
  201. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  202. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  203. At nox obruit ingenti caligine terras,
  204. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  205. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  206. concussos itere et labefactos multo,
  207. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  208. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  209. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  210. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  211. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  212. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  213. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  214. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  215. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  216. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  217. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  218. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  219. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  220. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  221. semina confluere et solis reparare nitorem.
  222. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  223. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  224. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  225. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  226. tempore et inpubem molli pubescere veste
  227. et pariter mollem malis demittere barbam.
  228. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  229. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  230. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  231. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  232. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  233. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  234. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  235. aut quia sol idem sub terras atque superne
  236. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  237. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  238. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  239. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  240. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  241. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  242. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  243. distinet aequato caelum discrimine metas
  244. propter signiferi posituram totius orbis,
  245. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  246. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  247. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  248. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  249. aut quia crassior est certis in partibus ,
  250. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  251. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  252. propterea noctes hiberno tempore longae
  253. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  254. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  255. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  256. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  257. propterea fit uti videantur dicere verum.
  258. Luna potest solis radiis percussa nitere
  259. inque dies magis id lumen convertere nobis
  260. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  261. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  262. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  263. inde minutatim retro quasi condere lumen
  264. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  265. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  266. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  267. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  268. est etiam quare proprio cum lumine possit
  269. volvier et varias splendoris reddere formas;
  270. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  271. labitur omnimodis occursans officiensque,
  272. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  273. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  274. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  275. versandoque globum variantis edere formas,
  276. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  277. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  278. inde minutatim retro contorquet et aufert
  279. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  280. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  281. astrologorum artem contra convincere tendit,
  282. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  283. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  284. denique cur nequeat semper nova luna creari
  285. ordine formarum certo certisque figuris
  286. inque dies privos aborisci quaeque creata
  287. atque alia illius reparari in parte locoque,
  288. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  289. ordine cum videas tam certo multa creari.
  290. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  291. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  292. Flora quibus mater praespargens ante viai
  293. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  294. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  295. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  296. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  297. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  298. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  299. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  300. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  301. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  302. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  303. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  304. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  305. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  306. nam cur luna queat terram secludere solis
  307. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  308. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  309. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  310. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  311. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  312. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  313. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  314. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  315. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  316. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  317. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  318. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  319. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  320. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  321. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  322. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  323. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  324. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  325. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  326. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  327. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  328. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  329. quove modo possent offecto lumine obire
  330. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  331. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  332. omnia convisunt clara loca candida luce,
  333. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  334. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  335. tollere et incertis crerint committere ventis.
  336. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  337. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  338. florida fulserunt viridanti prata colore,
  339. arboribusque datumst variis exinde per auras
  340. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  341. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  342. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  343. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  344. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  345. multa modis multis varia ratione coorta.
  346. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  347. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  348. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  349. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  350. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  351. imbribus et calido solis concreta vapore;
  352. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  353. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  354. principio genus alituum variaeque volucres
  355. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  356. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  357. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  358. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  359. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  360. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  361. crescebant uteri terram radicibus apti;
  362. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  363. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  364. convertebat ibi natura foramina terrae
  365. et sucum venis cogebat fundere apertis
  366. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  367. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  368. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  369. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  370. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  371. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  372. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  373. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  374. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  375. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  376. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  377. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  378. simul volucres variantibus formis.
  379. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  380. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  381. mutat enim mundi naturam totius aetas
  382. ex alioque alius status excipere omnia debet
  383. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  384. omnia commutat natura et vertere cogit.
  385. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  386. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  387. sic igitur mundi naturam totius aetas
  388. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  389. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  390. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  391. conatast mira facie membrisque coorta,
  392. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  393. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  394. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  395. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  396. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  397. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  398. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  399. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  400. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  401. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  402. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  403. ut propagando possint procudere saecla;
  404. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  405. semina qua possint membris manare remissis,
  406. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  407. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  408. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  409. nec potuisse propagando procudere prolem.
  410. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  411. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  412. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  413. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  414. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  415. principio genus acre leonum saevaque saecla
  416. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  417. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  418. et genus omne quod est veterino semine partum
  419. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  420. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  421. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  422. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  423. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  424. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  425. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  426. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  427. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  428. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  429. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  430. donec ad interitum genus id natura redegit.
  431. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  432. esse queunt duplici natura et corpore bino
  433. ex alienigenis membris compacta, potestas
  434. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  435. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  436. principio circum tribus actis impiger annis
  437. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  438. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  439. post ubi equum validae vires aetate senecta
  440. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  441. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  442. officit et molli vestit lanugine malas;
  443. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  444. confieri credas Centauros posse neque esse,
  445. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  446. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  447. inter se quorum discordia membra videmus;
  448. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  449. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  450. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  451. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  452. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  453. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  454. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  455. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  456. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  457. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  458. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  459. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  460. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  461. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  462. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  463. multa licet simili ratione effutiat ore,
  464. aurea tum dicat per terras flumina vulgo