De Rerum Natura
Lucretius
-
- id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
- principio circum tribus actis impiger annis
- floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
- ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
- post ubi equum validae vires aetate senecta
- membraque deficiunt fugienti languida vita,
- tum demum puerili aevo florenta iuventas
- officit et molli vestit lanugine malas;
- ne forte ex homine et veterino semine equorum
- confieri credas Centauros posse neque esse,
- aut rapidis canibus succinctas semimarinis
- corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
- inter se quorum discordia membra videmus;
- quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
- corporibus neque proiciunt aetate senecta
- nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
- conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
- quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
- barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
- flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
- tam soleat torrere atque urere quam genus omne
- visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
- qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
- prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
- ore foras acrem flaret de corpore flammam?
- quare etiam tellure nova caeloque recenti
- talia qui fingit potuisse animalia gigni,
- nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
- multa licet simili ratione effutiat ore,
- aurea tum dicat per terras flumina vulgo
- fluxisse et gemmis florere arbusta
- aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
- trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
- et manibus totum circum se vertere caelum.
- nam quod multa fuere in terris semina rerum,
- tempore quo primum tellus animalia fudit,
- nil tamen est signi mixtas potuisse creari
- inter se pecudes compactaque membra animantum,
- propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
- herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
- non tamen inter se possunt complexa creari,
- sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
- foedere naturae certo discrimina servant.
- Et genus humanum multo fuit illud in arvis
- durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
- et maioribus et solidis magis ossibus intus
- fundatum, validis aptum per viscera nervis,
- nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
- nec novitate cibi nec labi corporis ulla.