De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  2. donec ad interitum genus id natura redegit.
  3. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  4. esse queunt duplici natura et corpore bino
  5. ex alienigenis membris compacta, potestas
  6. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  7. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  8. principio circum tribus actis impiger annis
  9. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  10. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  11. post ubi equum validae vires aetate senecta
  12. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  13. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  14. officit et molli vestit lanugine malas;
  15. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  16. confieri credas Centauros posse neque esse,
  17. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  18. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  19. inter se quorum discordia membra videmus;
  20. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  21. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  22. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  23. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  24. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  25. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  26. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  27. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  28. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  29. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  30. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  31. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  32. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  33. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  34. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  35. multa licet simili ratione effutiat ore,
  36. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  37. fluxisse et gemmis florere arbusta
  38. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  39. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  40. et manibus totum circum se vertere caelum.
  41. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  42. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  43. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  44. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  45. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  46. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  47. non tamen inter se possunt complexa creari,
  48. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  49. foedere naturae certo discrimina servant.
  50. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  51. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  52. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  53. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  54. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  55. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  56. multaque per caelum solis volventia lustra
  57. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  58. nec robustus erat curvi moderator aratri
  59. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  60. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  61. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  62. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  63. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  64. glandiferas inter curabant corpora quercus
  65. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  66. arbita puniceo fieri matura colore,
  67. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  68. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  69. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  70. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  71. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  72. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  73. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  74. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  75. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  76. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  77. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  78. necdum res igni scibant tractare neque uti
  79. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  80. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  81. et frutices inter condebant squalida membra
  82. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  83. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  84. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  85. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  86. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  87. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  88. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  89. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  90. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  91. et manuum mira freti virtute pedumque
  92. consectabantur silvestria saecla ferarum
  93. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  94. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  95. saetigerisque pares subus silvestria membra
  96. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  97. circum se foliis ac frondibus involventes.
  98. nec plangore diem magno solemque per agros
  99. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  100. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  101. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  102. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  103. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  104. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  105. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  106. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  107. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum