De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  2. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  3. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  4. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  5. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  6. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  7. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  8. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  9. donec ad interitum genus id natura redegit.
  10. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  11. esse queunt duplici natura et corpore bino
  12. ex alienigenis membris compacta, potestas
  13. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  14. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  15. principio circum tribus actis impiger annis
  16. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  17. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  18. post ubi equum validae vires aetate senecta
  19. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  20. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  21. officit et molli vestit lanugine malas;
  22. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  23. confieri credas Centauros posse neque esse,
  24. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  25. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  26. inter se quorum discordia membra videmus;
  27. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  28. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  29. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  30. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  31. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  32. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  33. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  34. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  35. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  36. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  37. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  38. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  39. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  40. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  41. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  42. multa licet simili ratione effutiat ore,
  43. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  44. fluxisse et gemmis florere arbusta
  45. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  46. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  47. et manibus totum circum se vertere caelum.
  48. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  49. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  50. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  51. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  52. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  53. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  54. non tamen inter se possunt complexa creari,
  55. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  56. foedere naturae certo discrimina servant.
  57. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  58. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  59. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  60. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  61. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  62. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  63. multaque per caelum solis volventia lustra
  64. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  65. nec robustus erat curvi moderator aratri
  66. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  67. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  68. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  69. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  70. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  71. glandiferas inter curabant corpora quercus
  72. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  73. arbita puniceo fieri matura colore,
  74. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  75. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  76. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  77. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  78. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  79. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  80. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  81. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  82. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  83. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  84. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  85. necdum res igni scibant tractare neque uti
  86. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  87. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  88. et frutices inter condebant squalida membra
  89. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  90. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  91. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  92. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  93. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  94. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  95. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  96. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  97. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  98. et manuum mira freti virtute pedumque
  99. consectabantur silvestria saecla ferarum
  100. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  101. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  102. saetigerisque pares subus silvestria membra
  103. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  104. circum se foliis ac frondibus involventes.
  105. nec plangore diem magno solemque per agros
  106. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  107. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  108. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  109. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  110. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  111. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  112. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  113. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  114. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  115. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  116. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  117. spumigeri suis adventu validique leonis
  118. atque intempesta cedebant nocte paventes
  119. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  120. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  121. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  122. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  123. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  124. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  125. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  126. at quos effugium servarat corpore adeso,
  127. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  128. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  129. donique eos vita privarant vermina saeva
  130. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  131. at non multa virum sub signis milia ducta
  132. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  133. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  134. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  135. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  136. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  137. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  138. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  139. tum penuria deinde cibi languentia leto
  140. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  141. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  142. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  143. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  144. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  145. ---
  146. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  147. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  148. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  149. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  150. et Venus inminuit viris puerique parentum
  151. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  152. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  153. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  154. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  155. vocibus et gestu cum balbe significarent
  156. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  157. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  158. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  159. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  160. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  161. At varios linguae sonitus natura subegit
  162. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  163. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  164. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  165. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  166. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  167. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  168. illis iratus petit atque infestus inurget.
  169. at catuli pantherarum scymnique leonum
  170. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  171. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.