De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea noctes hiberno tempore longae
  2. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  3. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  4. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  5. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  6. propterea fit uti videantur dicere verum.
  7. Luna potest solis radiis percussa nitere
  8. inque dies magis id lumen convertere nobis
  9. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  10. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  11. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  12. inde minutatim retro quasi condere lumen
  13. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  14. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  15. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  16. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  17. est etiam quare proprio cum lumine possit
  18. volvier et varias splendoris reddere formas;
  19. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  20. labitur omnimodis occursans officiensque,
  21. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  22. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  23. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  24. versandoque globum variantis edere formas,
  25. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  26. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  27. inde minutatim retro contorquet et aufert
  28. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  29. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  30. astrologorum artem contra convincere tendit,
  31. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  32. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  33. denique cur nequeat semper nova luna creari
  34. ordine formarum certo certisque figuris
  35. inque dies privos aborisci quaeque creata
  36. atque alia illius reparari in parte locoque,
  37. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  38. ordine cum videas tam certo multa creari.
  39. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  40. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  41. Flora quibus mater praespargens ante viai
  42. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  43. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  44. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  45. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  46. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  47. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  48. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  49. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  50. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  51. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  52. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  53. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  54. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  55. nam cur luna queat terram secludere solis
  56. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  57. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  58. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  59. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  60. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  61. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  62. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  63. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  64. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  65. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  66. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  67. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  68. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  69. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  70. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  71. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  72. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  73. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  74. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  75. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  76. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  77. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  78. quove modo possent offecto lumine obire
  79. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  80. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  81. omnia convisunt clara loca candida luce,
  82. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  83. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  84. tollere et incertis crerint committere ventis.
  85. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  86. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  87. florida fulserunt viridanti prata colore,
  88. arboribusque datumst variis exinde per auras
  89. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  90. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  91. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  92. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  93. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  94. multa modis multis varia ratione coorta.
  95. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  96. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  97. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  98. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  99. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  100. imbribus et calido solis concreta vapore;
  101. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  102. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  103. principio genus alituum variaeque volucres
  104. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  105. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  106. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  107. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  108. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  109. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  110. crescebant uteri terram radicibus apti;
  111. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  112. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  113. convertebat ibi natura foramina terrae
  114. et sucum venis cogebat fundere apertis
  115. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  116. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  117. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  118. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  119. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  120. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  121. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  122. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  123. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  124. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  125. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  126. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  127. simul volucres variantibus formis.
  128. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  129. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  130. mutat enim mundi naturam totius aetas
  131. ex alioque alius status excipere omnia debet
  132. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  133. omnia commutat natura et vertere cogit.
  134. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  135. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  136. sic igitur mundi naturam totius aetas
  137. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  138. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  139. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  140. conatast mira facie membrisque coorta,
  141. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  142. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  143. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  144. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  145. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  146. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  147. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  148. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  149. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  150. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  151. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  152. ut propagando possint procudere saecla;
  153. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  154. semina qua possint membris manare remissis,
  155. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  156. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  157. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  158. nec potuisse propagando procudere prolem.
  159. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  160. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  161. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  162. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  163. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  164. principio genus acre leonum saevaque saecla
  165. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  166. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  167. et genus omne quod est veterino semine partum
  168. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  169. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  170. nam cupide fugere feras pacemque secuta