De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  2. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  3. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  4. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  5. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  6. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  7. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  8. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  9. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  10. donec ad interitum genus id natura redegit.
  11. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  12. esse queunt duplici natura et corpore bino
  13. ex alienigenis membris compacta, potestas
  14. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  15. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  16. principio circum tribus actis impiger annis
  17. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  18. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  19. post ubi equum validae vires aetate senecta
  20. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  21. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  22. officit et molli vestit lanugine malas;
  23. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  24. confieri credas Centauros posse neque esse,
  25. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  26. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  27. inter se quorum discordia membra videmus;
  28. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  29. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  30. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  31. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  32. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  33. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  34. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  35. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  36. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  37. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  38. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  39. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  40. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  41. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  42. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  43. multa licet simili ratione effutiat ore,
  44. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  45. fluxisse et gemmis florere arbusta
  46. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  47. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  48. et manibus totum circum se vertere caelum.
  49. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  50. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  51. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  52. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  53. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  54. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  55. non tamen inter se possunt complexa creari,
  56. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  57. foedere naturae certo discrimina servant.
  58. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  59. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  60. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  61. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  62. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  63. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  64. multaque per caelum solis volventia lustra
  65. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  66. nec robustus erat curvi moderator aratri
  67. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  68. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  69. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  70. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  71. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  72. glandiferas inter curabant corpora quercus
  73. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  74. arbita puniceo fieri matura colore,
  75. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  76. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  77. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  78. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  79. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  80. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  81. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  82. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  83. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  84. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  85. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  86. necdum res igni scibant tractare neque uti
  87. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  88. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  89. et frutices inter condebant squalida membra
  90. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  91. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  92. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  93. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  94. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  95. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  96. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  97. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  98. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  99. et manuum mira freti virtute pedumque
  100. consectabantur silvestria saecla ferarum
  101. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  102. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  103. saetigerisque pares subus silvestria membra
  104. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  105. circum se foliis ac frondibus involventes.
  106. nec plangore diem magno solemque per agros
  107. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  108. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  109. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  110. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  111. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  112. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  113. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  114. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  115. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  116. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  117. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  118. spumigeri suis adventu validique leonis
  119. atque intempesta cedebant nocte paventes
  120. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  121. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  122. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  123. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  124. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  125. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  126. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  127. at quos effugium servarat corpore adeso,
  128. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  129. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  130. donique eos vita privarant vermina saeva
  131. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  132. at non multa virum sub signis milia ducta
  133. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  134. aequora lidebant navis ad saxa virosque.