De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  2. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  3. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  4. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  5. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  6. tum penuria deinde cibi languentia leto
  7. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  8. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  9. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  10. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  11. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  12. ---
  13. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  14. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  15. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  16. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  17. et Venus inminuit viris puerique parentum
  18. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  19. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  20. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  21. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  22. vocibus et gestu cum balbe significarent
  23. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  24. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  25. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  26. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  27. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  28. At varios linguae sonitus natura subegit
  29. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  30. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  31. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  32. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  33. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  34. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  35. illis iratus petit atque infestus inurget.
  36. at catuli pantherarum scymnique leonum
  37. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  38. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  39. alituum porro genus alis omne videmus
  40. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  41. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  42. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  43. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  44. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  45. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  46. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  47. inter se fuerant, unde insita notities est
  48. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  49. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  50. cogere item pluris unus victosque domare
  51. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  52. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  53. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  54. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  55. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  56. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  57. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  58. pro vario sensu varia res voce notaret?
  59. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  60. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  61. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  62. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  63. inritata canum cum primum magna Molossum
  64. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  65. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  66. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  67. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  68. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  69. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  70. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  71. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  72. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  73. denique non hinnitus item differre videtur,
  74. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  75. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  76. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  77. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  78. postremo genus alituum variaeque volucres,
  79. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  80. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  81. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  82. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  83. et partim mutant cum tempestatibus una
  84. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  85. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  86. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  87. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  88. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  89. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  90. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  91. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  92. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  93. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  94. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  95. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  96. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  97. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  98. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  99. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  100. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  101. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  102. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  103. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  104. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  105. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  106. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  107. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  108. condere coeperunt urbis arcemque locare
  109. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  110. et pecudes et agros divisere atque dedere
  111. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  112. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  113. posterius res inventast aurumque repertum,
  114. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  115. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  116. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  117. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  118. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  119. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  120. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  121. ut fundamento stabili fortuna maneret
  122. et placidam possent opulenti degere vitam,
  123. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  124. certantes iter infestum fecere viai,
  125. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  126. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  127. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  128. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  129. ut satius multo iam sit parere quietum
  130. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  131. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  132. angustum per iter luctantes ambitionis;
  133. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  134. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  135. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.