De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  2. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  3. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  4. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  5. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  6. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  7. ut propagando possint procudere saecla;
  8. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  9. semina qua possint membris manare remissis,
  10. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  11. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  12. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  13. nec potuisse propagando procudere prolem.
  14. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  15. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  16. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  17. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  18. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  19. principio genus acre leonum saevaque saecla
  20. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  21. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  22. et genus omne quod est veterino semine partum
  23. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  24. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  25. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  26. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  27. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  28. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  29. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  30. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  31. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  32. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  33. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  34. donec ad interitum genus id natura redegit.
  35. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  36. esse queunt duplici natura et corpore bino
  37. ex alienigenis membris compacta, potestas
  38. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  39. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  40. principio circum tribus actis impiger annis
  41. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  42. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  43. post ubi equum validae vires aetate senecta
  44. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  45. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  46. officit et molli vestit lanugine malas;
  47. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  48. confieri credas Centauros posse neque esse,
  49. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  50. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  51. inter se quorum discordia membra videmus;
  52. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  53. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  54. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  55. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  56. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  57. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  58. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  59. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  60. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  61. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  62. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  63. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  64. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  65. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  66. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  67. multa licet simili ratione effutiat ore,
  68. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  69. fluxisse et gemmis florere arbusta
  70. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  71. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  72. et manibus totum circum se vertere caelum.
  73. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  74. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  75. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  76. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  77. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  78. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  79. non tamen inter se possunt complexa creari,
  80. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  81. foedere naturae certo discrimina servant.
  82. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  83. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  84. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  85. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  86. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  87. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  88. multaque per caelum solis volventia lustra
  89. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  90. nec robustus erat curvi moderator aratri
  91. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  92. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  93. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  94. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  95. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  96. glandiferas inter curabant corpora quercus
  97. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  98. arbita puniceo fieri matura colore,
  99. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  100. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  101. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  102. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  103. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  104. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  105. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  106. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  107. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  108. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  109. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  110. necdum res igni scibant tractare neque uti
  111. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  112. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  113. et frutices inter condebant squalida membra
  114. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  115. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  116. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  117. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  118. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  119. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  120. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  121. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  122. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  123. et manuum mira freti virtute pedumque
  124. consectabantur silvestria saecla ferarum
  125. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  126. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  127. saetigerisque pares subus silvestria membra
  128. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  129. circum se foliis ac frondibus involventes.
  130. nec plangore diem magno solemque per agros
  131. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  132. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  133. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  134. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  135. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  136. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  137. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  138. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  139. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  140. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  141. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  142. spumigeri suis adventu validique leonis
  143. atque intempesta cedebant nocte paventes
  144. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  145. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  146. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  147. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  148. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  149. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  150. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  151. at quos effugium servarat corpore adeso,
  152. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  153. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  154. donique eos vita privarant vermina saeva
  155. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  156. at non multa virum sub signis milia ducta
  157. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  158. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  159. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  160. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  161. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  162. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  163. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  164. tum penuria deinde cibi languentia leto
  165. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  166. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  167. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  168. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  169. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  170. ---
  171. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  172. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  173. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  174. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  175. et Venus inminuit viris puerique parentum
  176. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  177. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  178. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  179. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  180. vocibus et gestu cum balbe significarent
  181. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  182. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  183. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  184. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  185. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  186. At varios linguae sonitus natura subegit
  187. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  188. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  189. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  190. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  191. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.