De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  2. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  3. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  4. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  5. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  6. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  7. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  8. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  9. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  10. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  11. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  12. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  13. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  14. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  15. semina confluere et solis reparare nitorem.
  16. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  17. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  18. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  19. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  20. tempore et inpubem molli pubescere veste
  21. et pariter mollem malis demittere barbam.
  22. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  23. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  24. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  25. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  26. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  27. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  28. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  29. aut quia sol idem sub terras atque superne
  30. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  31. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  32. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  33. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  34. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  35. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  36. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  37. distinet aequato caelum discrimine metas
  38. propter signiferi posituram totius orbis,
  39. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  40. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  41. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  42. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  43. aut quia crassior est certis in partibus ,
  44. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  45. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  46. propterea noctes hiberno tempore longae
  47. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  48. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  49. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  50. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  51. propterea fit uti videantur dicere verum.
  52. Luna potest solis radiis percussa nitere
  53. inque dies magis id lumen convertere nobis
  54. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  55. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  56. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  57. inde minutatim retro quasi condere lumen
  58. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  59. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  60. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  61. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  62. est etiam quare proprio cum lumine possit
  63. volvier et varias splendoris reddere formas;
  64. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  65. labitur omnimodis occursans officiensque,
  66. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  67. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  68. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  69. versandoque globum variantis edere formas,
  70. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  71. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  72. inde minutatim retro contorquet et aufert
  73. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  74. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  75. astrologorum artem contra convincere tendit,
  76. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  77. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  78. denique cur nequeat semper nova luna creari
  79. ordine formarum certo certisque figuris
  80. inque dies privos aborisci quaeque creata
  81. atque alia illius reparari in parte locoque,
  82. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  83. ordine cum videas tam certo multa creari.
  84. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  85. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  86. Flora quibus mater praespargens ante viai
  87. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  88. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  89. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  90. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  91. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  92. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  93. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  94. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  95. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  96. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  97. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  98. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  99. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  100. nam cur luna queat terram secludere solis
  101. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  102. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  103. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  104. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  105. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  106. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  107. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  108. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  109. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  110. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  111. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  112. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  113. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  114. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  115. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  116. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  117. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  118. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  119. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  120. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  121. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  122. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  123. quove modo possent offecto lumine obire
  124. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  125. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  126. omnia convisunt clara loca candida luce,
  127. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  128. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  129. tollere et incertis crerint committere ventis.
  130. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  131. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  132. florida fulserunt viridanti prata colore,
  133. arboribusque datumst variis exinde per auras
  134. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  135. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  136. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  137. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  138. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  139. multa modis multis varia ratione coorta.
  140. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  141. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  142. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  143. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  144. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  145. imbribus et calido solis concreta vapore;
  146. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  147. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  148. principio genus alituum variaeque volucres
  149. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  150. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  151. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  152. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  153. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  154. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  155. crescebant uteri terram radicibus apti;
  156. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  157. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  158. convertebat ibi natura foramina terrae
  159. et sucum venis cogebat fundere apertis
  160. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  161. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  162. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  163. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  164. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  165. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  166. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  167. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  168. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  169. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  170. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  171. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  172. simul volucres variantibus formis.
  173. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  174. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  175. mutat enim mundi naturam totius aetas
  176. ex alioque alius status excipere omnia debet
  177. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  178. omnia commutat natura et vertere cogit.
  179. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  180. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  181. sic igitur mundi naturam totius aetas
  182. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  183. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  184. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  185. conatast mira facie membrisque coorta,
  186. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  187. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  188. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  189. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  190. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam