De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  2. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  3. conatast mira facie membrisque coorta,
  4. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  5. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  6. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  7. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  8. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  9. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  10. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  11. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  12. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  13. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  14. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  15. ut propagando possint procudere saecla;
  16. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  17. semina qua possint membris manare remissis,
  18. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  19. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  20. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  21. nec potuisse propagando procudere prolem.
  22. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  23. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  24. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  25. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  26. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  27. principio genus acre leonum saevaque saecla
  28. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  29. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  30. et genus omne quod est veterino semine partum
  31. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  32. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  33. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  34. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  35. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  36. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  37. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  38. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  39. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  40. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  41. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  42. donec ad interitum genus id natura redegit.
  43. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  44. esse queunt duplici natura et corpore bino
  45. ex alienigenis membris compacta, potestas
  46. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  47. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  48. principio circum tribus actis impiger annis
  49. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  50. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  51. post ubi equum validae vires aetate senecta
  52. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  53. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  54. officit et molli vestit lanugine malas;
  55. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  56. confieri credas Centauros posse neque esse,
  57. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  58. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  59. inter se quorum discordia membra videmus;
  60. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  61. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  62. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  63. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  64. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  65. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  66. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  67. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  68. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  69. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  70. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  71. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  72. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  73. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  74. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  75. multa licet simili ratione effutiat ore,
  76. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  77. fluxisse et gemmis florere arbusta
  78. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  79. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  80. et manibus totum circum se vertere caelum.
  81. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  82. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  83. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  84. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  85. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  86. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  87. non tamen inter se possunt complexa creari,
  88. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  89. foedere naturae certo discrimina servant.
  90. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  91. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  92. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  93. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  94. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  95. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  96. multaque per caelum solis volventia lustra
  97. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  98. nec robustus erat curvi moderator aratri
  99. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  100. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  101. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  102. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  103. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  104. glandiferas inter curabant corpora quercus
  105. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  106. arbita puniceo fieri matura colore,
  107. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  108. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  109. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  110. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  111. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  112. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  113. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  114. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  115. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  116. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  117. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  118. necdum res igni scibant tractare neque uti
  119. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  120. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  121. et frutices inter condebant squalida membra
  122. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  123. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  124. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  125. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  126. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  127. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  128. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  129. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  130. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  131. et manuum mira freti virtute pedumque
  132. consectabantur silvestria saecla ferarum
  133. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  134. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  135. saetigerisque pares subus silvestria membra
  136. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  137. circum se foliis ac frondibus involventes.
  138. nec plangore diem magno solemque per agros
  139. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  140. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  141. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  142. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  143. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  144. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  145. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  146. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  147. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  148. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  149. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  150. spumigeri suis adventu validique leonis
  151. atque intempesta cedebant nocte paventes
  152. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  153. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  154. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  155. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  156. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  157. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  158. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  159. at quos effugium servarat corpore adeso,
  160. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  161. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  162. donique eos vita privarant vermina saeva
  163. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  164. at non multa virum sub signis milia ducta
  165. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  166. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  167. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  168. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  169. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  170. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  171. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  172. tum penuria deinde cibi languentia leto
  173. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  174. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  175. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  176. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  177. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  178. ---
  179. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  180. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  181. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  182. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  183. et Venus inminuit viris puerique parentum
  184. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  185. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  186. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  187. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  188. vocibus et gestu cum balbe significarent
  189. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  190. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  191. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  192. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  193. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  194. At varios linguae sonitus natura subegit
  195. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  196. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  197. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  198. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  199. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  200. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  201. illis iratus petit atque infestus inurget.
  202. at catuli pantherarum scymnique leonum
  203. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  204. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  205. alituum porro genus alis omne videmus
  206. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  207. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  208. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  209. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  210. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  211. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  212. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  213. inter se fuerant, unde insita notities est