De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  2. evanescere enim rapidas illius et acris
  3. imminui supter viris, ideoque relinqui
  4. paulatim solem cum posterioribus signis,
  5. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  6. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  7. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  8. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  9. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  10. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  11. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  12. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  13. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  14. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  15. alternis certo fluere alter tempore possit,
  16. qui queat aestivis solem detrudere signis
  17. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  18. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  19. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  20. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  21. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  22. posse alternis e partibus ire.
  23. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  24. diversas ire in partis inferna supernis?
  25. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  26. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  27. At nox obruit ingenti caligine terras,
  28. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  29. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  30. concussos itere et labefactos multo,
  31. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  32. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  33. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  34. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  35. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  36. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  37. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  38. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  39. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  40. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  41. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  42. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  43. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  44. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  45. semina confluere et solis reparare nitorem.
  46. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  47. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  48. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  49. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  50. tempore et inpubem molli pubescere veste
  51. et pariter mollem malis demittere barbam.
  52. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  53. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  54. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  55. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  56. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  57. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  58. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  59. aut quia sol idem sub terras atque superne
  60. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  61. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  62. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  63. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  64. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  65. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  66. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  67. distinet aequato caelum discrimine metas
  68. propter signiferi posituram totius orbis,
  69. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  70. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  71. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  72. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  73. aut quia crassior est certis in partibus ,
  74. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  75. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  76. propterea noctes hiberno tempore longae
  77. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  78. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  79. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  80. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  81. propterea fit uti videantur dicere verum.
  82. Luna potest solis radiis percussa nitere
  83. inque dies magis id lumen convertere nobis
  84. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  85. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  86. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  87. inde minutatim retro quasi condere lumen
  88. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  89. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  90. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  91. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  92. est etiam quare proprio cum lumine possit
  93. volvier et varias splendoris reddere formas;
  94. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  95. labitur omnimodis occursans officiensque,
  96. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  97. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  98. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  99. versandoque globum variantis edere formas,
  100. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  101. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  102. inde minutatim retro contorquet et aufert
  103. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  104. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  105. astrologorum artem contra convincere tendit,
  106. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  107. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  108. denique cur nequeat semper nova luna creari
  109. ordine formarum certo certisque figuris
  110. inque dies privos aborisci quaeque creata
  111. atque alia illius reparari in parte locoque,
  112. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  113. ordine cum videas tam certo multa creari.
  114. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  115. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  116. Flora quibus mater praespargens ante viai
  117. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  118. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  119. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  120. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  121. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  122. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  123. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  124. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  125. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  126. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  127. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  128. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  129. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  130. nam cur luna queat terram secludere solis
  131. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  132. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  133. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  134. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  135. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  136. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  137. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  138. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  139. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  140. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  141. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  142. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  143. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  144. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  145. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  146. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  147. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  148. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  149. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  150. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  151. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  152. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  153. quove modo possent offecto lumine obire
  154. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  155. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  156. omnia convisunt clara loca candida luce,
  157. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  158. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  159. tollere et incertis crerint committere ventis.
  160. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  161. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  162. florida fulserunt viridanti prata colore,
  163. arboribusque datumst variis exinde per auras
  164. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  165. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  166. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  167. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  168. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  169. multa modis multis varia ratione coorta.
  170. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  171. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  172. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  173. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  174. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  175. imbribus et calido solis concreta vapore;
  176. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  177. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  178. principio genus alituum variaeque volucres
  179. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  180. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  181. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  182. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  183. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  184. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  185. crescebant uteri terram radicibus apti;
  186. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  187. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  188. convertebat ibi natura foramina terrae
  189. et sucum venis cogebat fundere apertis
  190. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  191. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  192. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  193. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  194. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  195. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  196. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  197. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  198. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  199. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  200. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  201. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  202. simul volucres variantibus formis.
  203. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  204. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  205. mutat enim mundi naturam totius aetas
  206. ex alioque alius status excipere omnia debet
  207. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  208. omnia commutat natura et vertere cogit.
  209. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  210. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  211. sic igitur mundi naturam totius aetas
  212. mutat, et ex alio terram status excipit alter,