De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. crescebant uteri terram radicibus apti;
  2. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  3. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  4. convertebat ibi natura foramina terrae
  5. et sucum venis cogebat fundere apertis
  6. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  7. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  8. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  9. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  10. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  11. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  12. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  13. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  14. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  15. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  16. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  17. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  18. simul volucres variantibus formis.
  19. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  20. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  21. mutat enim mundi naturam totius aetas
  22. ex alioque alius status excipere omnia debet
  23. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  24. omnia commutat natura et vertere cogit.
  25. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  26. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  27. sic igitur mundi naturam totius aetas
  28. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  29. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  30. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  31. conatast mira facie membrisque coorta,
  32. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  33. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  34. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  35. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  36. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  37. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  38. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  39. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  40. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  41. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  42. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  43. ut propagando possint procudere saecla;
  44. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  45. semina qua possint membris manare remissis,
  46. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  47. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  48. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  49. nec potuisse propagando procudere prolem.
  50. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  51. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  52. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  53. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  54. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  55. principio genus acre leonum saevaque saecla
  56. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  57. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  58. et genus omne quod est veterino semine partum
  59. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  60. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  61. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  62. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  63. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  64. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  65. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  66. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  67. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  68. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  69. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  70. donec ad interitum genus id natura redegit.
  71. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  72. esse queunt duplici natura et corpore bino
  73. ex alienigenis membris compacta, potestas
  74. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  75. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  76. principio circum tribus actis impiger annis
  77. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  78. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  79. post ubi equum validae vires aetate senecta
  80. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  81. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  82. officit et molli vestit lanugine malas;
  83. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  84. confieri credas Centauros posse neque esse,
  85. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  86. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  87. inter se quorum discordia membra videmus;
  88. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  89. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  90. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  91. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  92. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  93. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  94. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  95. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  96. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  97. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  98. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  99. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  100. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  101. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  102. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  103. multa licet simili ratione effutiat ore,
  104. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  105. fluxisse et gemmis florere arbusta
  106. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  107. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  108. et manibus totum circum se vertere caelum.
  109. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  110. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  111. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  112. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  113. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  114. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  115. non tamen inter se possunt complexa creari,
  116. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  117. foedere naturae certo discrimina servant.
  118. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  119. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  120. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  121. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  122. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  123. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  124. multaque per caelum solis volventia lustra
  125. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  126. nec robustus erat curvi moderator aratri
  127. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  128. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  129. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  130. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  131. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  132. glandiferas inter curabant corpora quercus
  133. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  134. arbita puniceo fieri matura colore,
  135. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  136. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  137. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  138. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  139. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  140. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  141. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  142. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  143. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  144. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  145. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  146. necdum res igni scibant tractare neque uti
  147. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  148. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  149. et frutices inter condebant squalida membra
  150. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  151. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  152. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  153. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  154. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  155. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  156. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  157. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  158. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  159. et manuum mira freti virtute pedumque
  160. consectabantur silvestria saecla ferarum
  161. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  162. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  163. saetigerisque pares subus silvestria membra
  164. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  165. circum se foliis ac frondibus involventes.
  166. nec plangore diem magno solemque per agros
  167. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  168. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  169. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  170. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  171. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  172. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  173. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  174. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  175. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  176. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  177. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  178. spumigeri suis adventu validique leonis
  179. atque intempesta cedebant nocte paventes
  180. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  181. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  182. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  183. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  184. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  185. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  186. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  187. at quos effugium servarat corpore adeso,
  188. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  189. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  190. donique eos vita privarant vermina saeva
  191. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  192. at non multa virum sub signis milia ducta
  193. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  194. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  195. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  196. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  197. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  198. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  199. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  200. tum penuria deinde cibi languentia leto
  201. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  202. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  203. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  204. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  205. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  206. ---
  207. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  208. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  209. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  210. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  211. et Venus inminuit viris puerique parentum
  212. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  213. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  214. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  215. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  216. vocibus et gestu cum balbe significarent
  217. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  218. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  219. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  220. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  221. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  222. At varios linguae sonitus natura subegit
  223. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  224. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  225. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  226. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  227. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  228. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  229. illis iratus petit atque infestus inurget.
  230. at catuli pantherarum scymnique leonum
  231. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  232. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  233. alituum porro genus alis omne videmus
  234. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  235. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  236. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  237. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  238. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  239. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  240. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  241. inter se fuerant, unde insita notities est
  242. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  243. quid vellet facere ut sciret animoque videret?