De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  2. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  3. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  4. si tamen interea mirantur qua ratione
  5. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  6. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  7. rursus in antiquas referuntur religiones
  8. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  9. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  10. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  11. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  12. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  13. principio maria ac terras caelumque tuere;
  14. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  15. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  16. una dies dabit exitio, multosque per annos
  17. sustentata ruet moles et machina mundi.
  18. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  19. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  20. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  21. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  22. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  23. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  24. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  25. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  26. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  27. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  28. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  29. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  30. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  31. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  32. sanctius et multo certa ratione magis quam
  33. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  34. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  35. religione refrenatus ne forte rearis
  36. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  37. corpore divino debere aeterna manere,
  38. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  39. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  40. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  41. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  42. inmortalia mortali sermone notantes;
  43. quae procul usque adeo divino a numine distent
  44. inque deum numero quae sint indigna videri,
  45. notitiam potius praebere ut posse putentur
  46. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  47. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  48. posse animi natura putetur consiliumque.
  49. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  50. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  51. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  52. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  53. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  54. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  55. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  56. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  57. posset et innasci quavis in parte soleret,
  58. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  59. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  60. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  61. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  62. totum posse extra corpus formamque animalem
  63. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  64. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  65. haud igitur constant divino praedita sensu,
  66. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  67. Illud item non est ut possis credere, sedes
  68. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  69. tenvis enim natura deum longeque remota
  70. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  71. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  72. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  73. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  74. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  75. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  76. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  77. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  78. praeclaram mundi naturam proptereaque
  79. adlaudabile opus divom laudare decere
  80. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  81. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  82. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  83. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  84. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  85. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  86. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  87. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  88. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  89. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  90. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  91. nam gaudere novis rebus debere videtur
  92. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  93. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  94. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  95. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  96. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  97. donec diluxit rerum genitalis origo?
  98. natus enim debet qui cumque est velle manere
  99. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  100. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  101. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  102. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  103. notities hominum divis unde insita primum est,
  104. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  105. quove modost umquam vis cognita principiorum
  106. quidque inter sese permutato ordine possent.
  107. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  108. namque ita multa modis multis primordia rerum
  109. ex infinito iam tempore percita plagis
  110. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  111. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  112. quae cumque inter se possint congressa creare,
  113. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  114. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  115. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  116. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  117. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  118. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  119. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  120. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  121. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  122. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  123. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  124. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  125. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  126. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  127. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  128. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  129. vitai causa valido consueta bidenti
  130. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  131. si non fecundas vertentes vomere glebas
  132. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  133. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  134. et tamen inter dum magno quaesita labore
  135. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  136. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  137. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  138. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  139. praeterea genus horriferum natura ferarum
  140. humanae genti infestum terraque marique
  141. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  142. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  143. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  144. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  145. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  146. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  147. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  148. cui tantum in vita restet transire malorum.