De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  2. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  3. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  4. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  5. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  6. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  7. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  8. Principio quoniam terrai corpus et umor
  9. aurarumque leves animae calidique vapores,
  10. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  11. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  12. debet eodem omnis mundi natura putari.
  13. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  14. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  15. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  16. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  17. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  18. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  19. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  20. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  21. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  22. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  23. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  24. principio pars terrai non nulla, perusta
  25. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  26. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  27. quas validi toto dispergunt venti.
  28. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  29. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  30. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  31. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  32. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  33. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  34. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  35. semper abundare et latices manare perennis
  36. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  37. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  38. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  39. partim quod validi verrentes aequora venti
  40. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  41. partim quod supter per terras diditur omnis;
  42. percolatur enim virus retroque remanat
  43. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  44. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  45. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  46. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  47. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  48. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  49. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  50. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  51. omnia iam resoluta forent et in versa.
  52. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  53. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  54. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  55. inrigat adsidue caelum candore recenti
  56. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  57. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  58. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  59. quod simul ac primum nubes succedere soli
  60. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  61. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  62. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  63. ut noscas splendore novo res semper egere
  64. et primum iactum fulgoris quemque perire
  65. nec ratione alia res posse in sole videri,
  66. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  67. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  68. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  69. fulguribus pingues multa caligine taedae
  70. consimili properant ratione, ardore ministro,
  71. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  72. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  73. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  74. exitium celeri celeratur origine flammae.
  75. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  76. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  77. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  78. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  79. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  80. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  81. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  82. nec sanctum numen fati protollere finis
  83. posse neque adversus naturae foedera niti?
  84. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  85. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  86. non ruere avolsos silices a montibus altis
  87. nec validas aevi vires perferre patique
  88. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  89. ex infinito quae tempore pertolerassent
  90. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  91. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  92. continet amplexu terram: si procreat ex se
  93. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  94. totum nativum mortali corpore constat.
  95. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  96. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  97. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  98. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  99. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  100. non alias alii quoque res cecinere ?
  101. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  102. aeternis famae monimentis insita florent?
  103. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  104. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  105. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  106. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  107. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  108. denique natura haec rerum ratioque repertast
  109. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  110. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  111. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  112. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  113. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  114. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  115. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  116. tanto quique magis victus fateare necessest
  117. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  118. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  119. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  120. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  121. nec ratione alia mortales esse videmur,
  122. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  123. atque illi quos a vita natura removit.
  124. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  125. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  126. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  127. dissociare intus partis, ut materiai
  128. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  129. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  130. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  131. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  132. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  133. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  134. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  135. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  136. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  137. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  138. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  139. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  140. ex infinito quae possint forte coorta
  141. corruere hanc rerum violento turbine summam
  142. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  143. nec porro natura loci spatiumque profundi
  144. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  145. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  146. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  147. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  148. sed patet immani et vasto respectat hiatu.